« Prev II. HYMNUS MATUTINUS Next »

II. HYMNUS MATUTINUS

Nox et tenebrae et nubila,

confusa mundi et turbida,

lux intrat, albescit polus,

Christus venit, discedite.

  5Caligo terrae scinditur

percussa solis spiculo,

rebusque iam color redit

vultu nitentis sideris.

Sic nostra mox obscuritas

  10fraudisque pectus conscium

ruptis retectum nubibus

regnante pallescit Deo.

Tunc non licebit claudere

quod quisque fuscum cogitat,

  15sed mane clarescent novo

secreta mentis prodita.

Fur ante lucem squalido

inpune peccat tempore,

sed lux dolis contraria

  20latere furtum non sinit.

Versuta fraus et callida

amat tenebris obtegi,

aptamque noctem turpibus

adulter occultus fovet.

  25Sol ecce surgit igneus,

piget, pudescit, paenitet,

nec teste quisquam lumine

peccare constanter potest.

Quis mane sumptis nequiter

  30non erubescit poculis,

cum fit libido temperans

castumque nugator sapit?

Nunc, nunc severum vivitur,

nunc nemo tentat ludicrum,

  35inepta nunc omnes sua

vultu colorant serio.

Haec hora cunctis utilis,

qua quisque, quod studet, gerat,

miles, togatus, navita,

  40opifex, arator, institor.

Illum forensis gloria,

hunc triste raptat classicum,

mercator hinc ac rusticus

avara suspirant lucra.

  45At nos lucelli ac faenoris

fandique prorsus nescii,

nec arte fortes bellica,

te, Christe, solum novimus.

Te mente pura et simplici,

  50te voce, te cantu pio

rogare curvato genu

flendo et canendo discimus.

His nos lucramur quaestibus,

hac arte tantum vivimus,

  55haec inchoamus munera,

cum sol resurgens emicat.

Intende nostris sensibus,

vitamque totam dispice,

sunt multa fucis inlita,

  60quae luce purgentur tua.

Durare nos tales iube,

quales, remotis sordibus

nitere pridem iusseras,

Iordane tinctos flumine.

  65Quodcumque nox mundi dehinc

infecit atris nubibus,

tu, rex Eoi sideris,

vultu sereno inlumina.

Tu sancte, qui taetram picem

  70candore tingis lacteo

ebenoque crystallum facis,

delicta terge livida.

Sub nocte Iacob caerula

luctator audax angeli,

  75eo usque dum lux surgeret,

sudavit inpar praelium.

Sed cum iubar claresceret,

lapsante claudus poplite

femurque victus debile

  80culpae vigorem perdidit.

Nutabat inguen saucium,

quae corporis pars vilior

longeque sub cordis loco

diram fovet libidinem.

  85Hae nos docent imagines,

hominem tenebris obsitum,

si forte non cedat Deo,

vires rebellis perdere.

Erit tamen beatior,

  90intemperans membrum cui

luctando claudum et tabidum

dies oborta invenerit.

Tandem facessat caecitas,

quae nosmet in praeceps diu

  95lapsos sinistris gressibus

errore traxit devio.

Haec lux serenum conferat

purosque nos praestet sibi:

nihil loquamur subdolum,

  100volvamus obscurum nihil.

Sic tota decurrat dies,

ne lingua mendax, ne manus,

oculive peccent lubrici,

ne noxa corpus inquinet.

  105Speculator adstat desuper,

qui nos diebus omnibus

actusque nostros prospicit

a luce prima in vesperum.

Hic testis, hic est arbiter,

  110his intuetur quidquid est,

humana quod mens concipit;

hunc nemo fallit iudicem.

« Prev II. HYMNUS MATUTINUS Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |