aA
aA
aA
Systematic Theology - Volume II
« Prev Latin Words and Phrases Next »

Index of Latin Words and Phrases

  • Per verbum itaque τοῦ κτίσαντος: 1
  • terrigena: 1
  • “Peccatum originale,” he says, “non potest esse aliud quam ista privatio [justitiæ originalis]. Non enim est concupiscentia: tum quia illa est naturalis, tum quia ipsa est in parte sensitiva, ubi non est peccatum.”: 1
  • “Verbum Dei,” says Quensted,Systema Theologicum: 1
  • “dupliciter potest intelligi. Uno modo divinum auxilium quo nos movet ad bene volendum et agendum. Alio modo habituale donum.”: 1
  • “exceptiones” et “objectiones . . . . petitas a Dei justitia et veritate, ab actus et personæ Adamicæ singularitate, ex sceleris longe ante nos præterito tempore, ex posterum nulla scientia vel consensione in illud, ex non imputatis aliis omnibus factis et fatis Adami, etc.: 1
  • (1.) Est ὁ ἐνεργῶν: 1
  • (1.) Quod necessarium fuit hominem redimi. (2.) Quod non potuit redimi sine satisfactione. (3.) Quod facienda erat satisfactio a Deo homine. (4.) Quod convenientior modus fuit hic, scilicet per passionem Christi.: 1
  • (Pravitas humanæ naturæ existit) “ex lapsu et inobedientia primorum parentum Adami et Evæ. Hinc natura nostra ita est depravata, ut omnes in peccatis concipiamur et nascamur.: 1
  • Admonitos velim liberi arbitrii tutores, ut sciant, sese esse abnegatores Christi dum asserunt liberum arbitrium. Nam si meo studio gratiam Dei obtineo, quid opus est Christi gratia pro mea gratia accipienda?: 1
  • Agnoscimus in uno atque eodem Domino nostro Jesu Christo, duas naturas (for natura: 1
  • Amolire te itaque cum tali Deo tuo de Ecclesiarum medio: non est ipse, cui Patriarchæ, cui Prophetæ, cui Apostoli crediderunt, in quo speravit et sperat Ecclesia primitivorum, quæ conscripta est in cœlis; non est ipse quem credit judicem rationabilis creatura; quem Spiritus sanctus juste judicaturum esse denuntiat. Nemo prudentium, pro tali Domino suum unquam sanguinem fudisset: nec enim merebatur dilectionis affectum, ut suscipiendæ pro se onus imponeret passionis. Postremo iste quem inducis, si esset uspiam, reus convinceretur esse non Deus; judicandus a vero Deo meo, non judicaturus pro Deo.: 1
  • An homo Christus in Deum assumtus in statu exinanitionis tanquam rex præsens cuncta licet latenter gubernarit?: 1
  • Anima ipsa rationalis non est imago divina, aut imaginis pars, quia anima non est amissa, at imago amissa est.: 1
  • Anima mundi: 1
  • Antequam homo per Spiritum Sanctum illuminatur, convertitur, regeneratur et trahitur, ex sese et propriis naturalibus suis viribus in rebus spiritualibus et ad conversionem aut regenerationem suam, nihil inchoare operari, nut cooperari potest, nec plus, quam lapis, truncus, aut limus.: 1
  • Antequam homo per Spiritum Sanctum illuminatur, convertitur, regeneratur et trahitur, ex sese, et propriis naturalibus suis viribus in rebus spiritualibus, et ad conversionem aut regenerationem suam nihil inchoare, operari, aut coöperari potest, nec plus, quam lapis, truncus, aut limus.: 1
  • Atque hic superfluum videtur quærere, An fœdus hoc contractum fuerit cum Christo, tanquam altera parte contrahente, et in ipso cum toto ejus semine, ut primum fœdus cum Adamo pactum fuerat, et in Adamo cum tota ejus posteritate: quod non paucis placet, quia promissiones ipsi dicuntur factæ, Gal. iii. 16: 1
  • Atqui illa physica est impuritas (namely, the deterioration of our nature derived from Adam), non moralis: et tantum abest ut sit vere ac proprie dictum peccatum.: 1
  • Benevolentia Dei universalis,” says Hollaz, “non est inane votum, non sterilis velleitas, non otiosa complacentia, qua quis rem, quæ sibi placet, et quam in se amat, non cupit e: 1
  • Carentia conformitatis cum lege.: 1
  • Catholica Christi ecclesia semper, omnibusque temporibus simplicissime credidit et sensit, humanam et divinam naturam in persona Christi eo modo unitas esse, ut veram inter se communicationem habeant. Neque tamen ideo naturæ in unam essentiam, sed ut D. Lutherus loquitur, in unam personam conveniunt et commiscentur. Et propter hanc hypostaticam unionem et communicationem veteres orthodoxi ecclesiæ doctores sæpe admodum, non modo ante, verum etiam  : 1
  • Causa hujus corruptæ dispositionis, quæ dicitur originale peccatum, est una tantum, scilicet privatio originalis justitiæ, per quam sublata est subjectio humanæ mentis ad Deum.: 1
  • Censemus igitur (i.e.: 1
  • Certe neminem sempiterna subire supplicia propter inobedientiam protoplasti, nisi mediante cognata perversitate.: 1
  • Christi corpus repletive, absolute ut Deus, in omnibus creaturis sit.: 1
  • Christum autem Dominum nostrum unigenitum Dei filium æqualem Patri, eundemque hominis filium quo major est Pater, et ubique totum præsentem esse non dubites tanquam Deum, et in eodem templo Dei esse tanquam inhabitantem Deum, et in loco aliquo cœli propter veri corporis modum.: 1
  • Christus . . . . etiam secundum assumptam humanam naturam omnia novit et potest.: 1
  • Christus Jesus, qui pro peccatis nostris satisfecit.: 1
  • Christus peccata mundi in se recepit et sustulit, divinæque justitiæ satisfecit. Deus ergo propter solum Christum passum et resuscitatum, propitius est peccatis nostris, nec illa nobis imputat.: 1
  • Christus, inquit [apostolus], quem dixi virtute vivificatum, jam olim in diebus Noe, quum appararetur arca, profectus sive adveniens, e cœlo videlicet, ne nunc primum putemus illum ecclesiæ curam et administrationem suscepisse adveniens, inquam, non corpore (quod nondum assumpserat), sed ea ipsa virtute, per quam postea resurrexit, prædicavit spiritibus illis, qui nunc: 1
  • Christus, quia sine peccato subiit pœnam peccati, et victima pro nobis factus est, sustulit illud jus legis, ne accuset, ne damnet hos qui credunt in ipsum, quia ipse est propitiatio pro eis, propter quam nunc justi reputantur. Cum autem justi reputentur, lex non potest eos accusare, et damnare, etiamsi re ipsa legi non satisfecerint.: 1
  • Concurrunt tres causæ bonæ actionis, verbum Dei, Spiritus Sanctus, et humana voluntas assentiens nec repugnans verbo Dei. Posset enim excutere, ut excutit Saul sua sponte.: 1
  • Conficitur inde, veram esse philosophiam veram religionem, conversimque, veram religionem esse veram philosophiam.: 1
  • Consensus: 1
  • Constanter tenendum est, Deum nemini Spiritum vel gratiam suam largiri, nisi per verbum et cum verbo externo et præcedente, ut ita præmuniamus nos adversum enthusiastas, id est, spiritus, qui jactitant, se ante verbum et sine verbo Spiritum habere, et ideo scripturam sive vocale verbum judicant, flectunt et reflectunt pro libito, ut faciebat Monetarius, et multi adhuc hodie, qui acute discernere volunt inter Spiritum et literam, et neutrum norunt, nec quid statuant, sciunt.: 1
  • Contra doctrinam Plactæi — tota Gallia reformata, quin et Theologi reformati in Hollandiâ surrexêre.: 1
  • Creator et creatura unum est. Deus est omnia, et omnia Deus.: 1
  • Credendum est . . . . quod sit per omnia totalis carentia, defectus seu privatio concreatæ in Paradiso justitiæ originalis seu imaginis Dei, ad quam homo initio in veritate, sanctitate atque justitia creatus fuerat, et quod simul etiam sit impotentia et inaptitudo, ἀδυναμία: 1
  • Credimus . . . . filium hominis ad dexteram omnipotentis majestatis et virtutis Dei realiter, hoc est, vere et reipsa secundum humanam suam naturam esse exaltatum, cum homo ille in Deum assumptus fuerit, quamprimum in utero matris a Spiritu Sancto est conceptus. . . . . Eamque majestatem, ratione unionis personalis semper Christus habuit: sed in statu suæ humilitationis sese exinanivit . . . . Quare majestatem illam non semper, sed quoties ipsi visum fuit, exseruit, donec formam servi, non autem naturam humanam post resurrectionem plene et prorsus deponeret, et in plenariam usurpationem manifestationem et declarationem divinæ majestatis collocaretur. . . . . Hanc suam potestatem ubique præsens exercere potest, neque quidquam illi aut impossibile est aut ignotum. Inde adeo, et quidem facillime, corpus suum verum et sanguinem suum in sacra cœna præsens distribuere potest.: 1
  • Credimus hoc vitium (ex propagatione manans) esse vere peccatum.: 1
  • Credimus præterea et docemus filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum ab æterno prædestinatum vel præordinatum esse, a Patre, salvatorem mundi: credimusque hunc esse genitum, non tantum, cum ex virgine Maria carnem assumsit, nec tantum ante jacta fundamenta mundi, sed ante omnem æternitatem, et quidem, a Patre, ineffabiliter. . . . . Proinde Filius est Patri juxta divinitatem coæqualis et consubstantialis, Deus verus non nuncupatione, aut adoptione, aut ulla dignatione, sed substantia atque natura. . . . . Abominamur ergo Arii et omnium Arianorum impiam contra filium Dei doctrinam. . . . . Eundem quoque æterni Dei æternum filium credimus et docemus hominis factum esse filium, ex semine Abrahæ atque Davidis, non ex viri coitu, quod Hebion dixit, sed conceptum purissime ex Spiritn Sancto, et natum ex Maria semper virgine: . . . . Caro ergo Christi, nec phantastica fuit, nec cœlitus allata, sicuti Valentinus et Martion somniabant. Præterea anima fuit Domino nostro non absque sensu et ratione, ut Apollinaris sentiebat, neque caro absque anima, ut Eunomius docebat, sed anima cum ratione sua, et caro cum sensibus suis, per quos sensus, veros dolores tempore passionis suæ sustinuit. . . . . Agnoscimus ergo in uno atque eodem Domino nostro Jesu Christo, duas naturas [vel substantias: 1
  • Credimus, Jesum Christum summum ilium sacerdotem esse, . . . . qui se nostro nomine coram Patre ad placandam ipsius iram cum plena satisfactione obtulit, sistens se ipsum super altare crucis, et sanguinem suum pretiosum ad purgationem peccatorum nostrorum profudit.: 1
  • Credimus, docemus et confitemur, divinam et humanam naturas non in unam substantiam commixtas, nec unam in alteram mutatam esse, sed utramque naturam retinere suas proprietates essentiales, ut quæ alterius naturæ proprietates fiere nequeant.: 1
  • Credimus, quantum abest, ut corpus mortuum seipsum vivificare atque sibi ipsi corporalem vitam restituere possit, tantum abesse, ut homo, qui ratione peccati spiritualiter mortuus est, seipsum in vitam spiritualem revocandi ullam facultatem habeat.: 1
  • Culpa: 1
  • Cum dixisset, quod pro omni genere humano redemptionem semetipsum dedisset, . . . . nunc addit aliquid sublimius et dicit, quia ‘proposuit eum Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius:’ quo scilicet per hostiam sui corporis propitium hominibus faceret Deum: 1
  • Cum etiam electio nostra ad vitam æternam non virtutibus aut justitia nostra, sed solo Christi merito, et benigna cœlestis Patris voluntate nitatur, qui seipsum negare non potest (cum in voluntate et essentia sua sit immutabilis), eam ob causam, quando filii ipsius obedientiam non præstant, sed in peccata labuntur, per verbum eos ad pœnitentiam revocat, et Spiritus Sanctus per verbum vult in iis efficax esse, ut in viam redeant, et vitam emendent.: 1
  • Cum omnes homines in Adamo peccaverint et rei sint facti maledictionis et mortis æteternæ, Deus nemini fecisset injuriam, si universum genus humanum in peccato et maledictione relinquere, ac propter peccatum damnare voluisset.: 1
  • Cum relatum esset ad Synodum, scripta quædam . . . . prodisse, quæ totam rationem peccati originalis solâ corruptione hæreditariâ in omnibus hominibus inhærente definiunt, et primi peccati Adami imputationem negant: Damnavit Synodus doctrinam ejusmodi, quatenus peccati originalis naturam ad corruptionem hæreditariam posterum Adæ ita restringit, ut imputationem excludat primi illius peccati, quo lapsus est Adam: Adeoque censuris omnibus ecclesiasticis subjiciendos censuit pastores, professores, et quoscunque alios, qui in hujus quæstionis disceptatione a communi sententia recesserit Ecclesiarum Protestantium, quæ omnes hactenus et corruptionem illam, et imputationem hanc in omnes Adami posteros descendentem agnoverunt.: 1
  • Cur autem non omnibus detur [donum fidei], fidelem movere non debet, qui credit ex uno omnes isse in condemnationem, sine dubio justissimam: ita ut nulla Dei esset justa reprehensio, etiamsi nullus inde liberaretur. Unde constat, magnam esse gratiam, quod plurimi liberantur.: 1
  • Da quod jubes, et jube quod vis: 1
  • De Christi essentia ita statuo illum esse hominem Rom. v. 15: 1
  • De re obscurissima disputatur, non adjuvantibus divinarum scripturarum certis clarisque documentis.: 1
  • Decretum vocant Remonstrantes decretum prædestinationis ad salutem, quia eo decernitur, qua ratione et conditione Deus peccatores saluti destinet. Enunciatur autem hoc decretum Dei hac formula: Deus decrevit salvare credentes, non quasi credentes quidam re ipsa jam sint, qui objiciantur Deo salvare volenti, sive prædestinanti; nihil minus; sed, ut quid in iis, circa quos Deus prædestinans versatur, requiratur, ista enunciatione clare significetur. Tantundem enim valet atqui si diceres, Deus decrevit homines salvare sub conditione fidei. . . . . Etiamsi hujusmodi prædestinatio non sit prædestinatio certarum personarum, est tamen omnium hominum prædestinatio, si modo credant et in virtute prædestinatio certarum personarum, quæ et quando credunt.: 1
  • Dei gratia nihil aliud est quam ejus omnipotens voluntas: hæc est idea, quam Deus ipse nobis tradit in omnibus suis Scripturis. : 1
  • Dei mors, Dei sanguis, Dei passio: 1
  • Delictum significat, ut notet etiam sacrificium, cui delictum imputatum est. Vide passim, inprimis Lev. iv. 3; v. 6, 7, 16; vii. 1: 1
  • Descendam in infernum: 1
  • Descensus ad Inferos: 1 2
  • Deus vult justitiæ satisfieri; quocirca necesse est, vel per nos, vel per alium satisfaciamus.: 1
  • Dextera Dei “non est certus aliquis . . . . locus, sed nihil aliud est, nisi omnipotens Dei virtus, quæ cœlum et terram implet.”: 1
  • Dicimus Deum justo judicio nobis in Adamo maledixisse, ac voluisse nos ob illius peccatum corruptos nasci, ut in Christo instauremur.: 1
  • Discrimen igitur retinendum est inter naturam nostram, qualis a Deo creata est, hodieque conservatur, in qua peccatum originale habitat, et inter ipsum peccatum originis, quod in natura habitat. Hæc enim duo secundum sacræ Scripturæ regulam distincte considerari, doceri et credi debent et possunt.: 1
  • Docent quod post lapsum Adæ omnes homines, secundum naturam propagati, nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei, sine fiducia erga Deum, et cum concupiscentia.”: 1
  • Ea est hominis post lapsum Adæ conditio, ut sese naturalibus suis viribus et bonis operibus ad fidem et invocationem Dei convertere ac præparare non possit. Quare absque gratia Dei quæ per Christum est nos præveniente, ut velimus et cooperante dum volumus, ad pietatis opera facienda, quæ Deo grata sunt ac accepta, nihil valemus.: 1
  • Eam majestatem statim in sua conceptione, etiam in utero matris habuit: sed ut Apostolus loquitur se ipsum exinanivit, eamque, ut D. Lutherus docet, in statu suæ humiliationis secreto habuit, neque eam semper, sed quoties ipsi visum fuit, usurpavit.: 1
  • Eamque Majestatem, ratione unionis personalis, semper Christus habuit: sed in statu suæ humiliationis sese exinanivit; qua de causa revera ætate, sapientia et gratia apud Deum atque homines profecit. Quare majestatem illam non semper, sed quoties ipsi visum fuit, exseruit, donec formam servi, non autem naturam humanam, post resurrectionem plene et prorsus deponeret, ut in plenariam usurpationem, manifestationem et declarationem divinæ majestatis collocaretur, et hoc modo in gloriam suam ingrederetur.: 1
  • Eatenus rectam cognitionem istam prorsus necessariam esse statuo, quatenus quis sine illa non esset Christo Jesu divinum cultum exhibiturus, ob eam causam, quam antes dixi: nimirum, quod Deus ut id a nobis fiat, omnino requirit.: 1
  • Eduxisti ab inferno animam meam: 1
  • Ego autem ad hanc quidem vocem, quæ est θεοτόκος: 1
  • Electio hominum, peccato corruptorum, ad vitam æternam a Deo misericordissimo facta est intuitu fidei in Christum ad finem usque vitæ perseverantis.: 1
  • Equus: 1
  • Est [peccatum] . . . . non solum voluntarium atque possibile unde liberum est abstinere; verum etiam necessarium peccatum, unde abstinere liberum non est, quod jam non solum peccatum, sed etiam pœna peccati est.: 1
  • Et auferetur ab eis reatus sanguinis.: 1
  • Et certum esse locum nullum esse unde appareat fidem istam sub V. T. præceptam fuisse, aut viguisse.: 1
  • Etsi enim nonnullam habet boni et mali discretionem: affirmamus tamen quicquid habet lucis mox fieri tenebras, cum de quærendo Deo agitur, adeo ut sua intelligentia et ratione nullo modo possit ad eum accedere: item quamvis voluntate sit præditus, qua ad hoc vel illud movetur, tamen quum ea sit penitus sub peccato captiva, nullam prorsus habet ad bonum appetendum libertatem, nisi quam ex gratia et Dei dono acceperit.: 1
  • Etsi humana ratio seu naturalis intellectus hominis, obscuram aliquam notitiæ illius scintillulam reliquam habet, quod sit Deus, et particulam aliquam legis tenet: tamen adeo ignorans, cœca, et perversa est ratio illa, ut ingeniosissimi homines in hoc mundo evangelium de Filio Dei et promissiones divinas de æterna salute legant vel audiant, tamen ea propriis viribus percipere, intelligere, credere et vera esse, statuere nequeant. Quin potius quanto diligentius in ea re elaborant, ut spirituales res istas suæ rationis acumine indagent et comprehendant, tanto minus intelligunt et credunt, et ea omnia pro stultitia et meris nugis et fabulis habent, priusquam a Spiritu Sancto illuminentur et doceantur.: 1
  • Etsi rationalitas non esset in aliquo, tamen in natura remaneret.: 1
  • Etsi vero maxima est gratiæ disparitas, pro liberrima scilicet voluntatis divinæ dispensatione tamen Spiritus Sanctus omnibus et singulis, quibus verbum fidei ordinarie prædicatur, tantum gratiæ confert, aut saltem conferre paratus est, quantum ad fidem ingenerandum, et ad promovendum suis gradibus salutarem ipsorum conversionem sufficit.: 1
  • Etsi vero maxima est gratiæ disparitas, pro liberrima scilicet voluntatis divinæ dispensatione: tamen Spiritus Sanctus omnibus et singulis, quibus verbum fidei ordinarie prædicatur, tantum gratiæ confert, aut saltem conferre paratus est, quantum ad fidem ingenerandum, et ad promovendum suis gradibus salutarem ipsorum conversionem sufficit. Itaque gratia sufficiens ad fidem et conversionem non tantum iis obtingit, qui actu credunt et convertuntur: sed etiam iis, qui actu ipso non credunt, nec reipsa convertuntur.: 1
  • Ex eodem etiam fundamento credimus, docemus et confitemur, Filium hominis ad dexteram omnipotentis majestatis et virtutis Dei, realiter, hoc est, vere et reipsa, secundum humanam suam naturam, esse exaltatum, cum homo ille in Deum assumptus fuerit, quamprimum in utero matris a Spiritu Sancto est confectus, ejusque humanitas jam tum cum Filio Dei altissimi personaliter fuerit unita.: 1
  • Ex hac unione et naturarum communione humana natura habet illam exaltationem, post resurrectionem a mortuis, super omnes creaturas in cœlo et in terra, quæ revera nihil aliud est, quam quod Christus formam servi prorsus deposuit; humanam vero naturam non deposuit, sed in omnem æternitatem retinet, et ad plenam possessionem et divinæ majestatis usurpationem secundam assumptam humanam naturam evectus est. Eam vero majestatem statim in sua conceptione, etiam in utero matris habuit: sed ut Apostolus Phil. ii. 8 [7]: 1
  • Ex his facile colligere est, quid statuendum sit de quæstione illa famosa, An vitæ æternæ promissio etiam in Veteri fœdere locum habuerit, vel potius in fœdere ipso comprehensa fuerit. Si enim speciales promissiones in fœdere ipso veteri expressæ videantur, fatendum est, nullam vitæ æternæ promissionem disertam in illis reperiri. Si quis contra sentiat, ejus est locum dare ubi illa exstat: quod puto impossibile esse. Sed vero, si promissiones Dei generales videantur, fatendum ex altera parte est, eas tales esse, ut promissio vitæ æternæ non subesse tantum videatur, sed ex Dei intentione eam eis subfuisse etiam credidebeat.: 1
  • Ex his tot patrum testimoniis cogimur admittere, non esse omnino idem imaginem et similitudinem, sed imaginem ad naturam, similitudinem ad virtutes pertinere; proinde Adamum peccando non imaginem Dei, sed similitudinem perdidisse.: 1
  • Fœdus hoc gratiæ est pactum gratuitum inter Deum offensum et hominem offendentem in Christo initum, in quo Deus homini gratis propter Christum remissionem peccatorum et salutem pollicetur, homo vero eadem gratia fretus pollicetur fidem et obedientiam.: 1
  • Fides Dei donum est, non eo, quod a Deo hominis arbitrio offeratur, sed quod homini reipsa conferatur, inspiretur, et infundatur.: 1
  • Filius Dei assumpsit humanam naturam in utero beatæ Mariæ virginis, ut sint duæ naturæ, divina et humana, in unitate personæ inseparabiliter conjunctæ, unus Christus, vere Deus et vere homo.: 1
  • Forma peccati est disconvenientia actus habitus, aut status hominis cum divina lege.: 1
  • Forma vocationis consistit in seria atque ex Dei intentione semper sufficiente, semperque efficaci voluntatis divinæ manifestatione ac beneficiorum per Christum acquisitorum oblatione. . . . . Nulla enim vocatio Dei sive ex se et intrinseca sua qualitate, sive ex Dei intentione est inefficax, ut nec possit nec debeat effectum salutarem producere, sed omnis efficax est licet, quo minus effectum suum consequatur, ab hominibus obicem ponentibus, impediatur, atque ita inefficax fit vitio malæ obstinatæque hominum voluntatis.: 1
  • Fuerant et ante Christum viri insignes, sed in peccatis concepti et nati, nec originali nec personali caruere delicto.: 1
  • Generare: 1
  • Gratiæ efficacis motio, nec physica nec ethica proprie dicenda est, sed supernaturalis et divina, quæ utramque illam σχέσιν: 1
  • Gratia Christi est gratia suprema, sine qua Christum confiiteri nunquam possumus, et cum qua nunquam illum abnegamus. : 1
  • Gratia Jesu Christi est gratia fortis, potens, suprema, invincibilis, utpote quæ est operatio voluntatis omnipotentis, sequela et imitatio operationis Dei incarnantis et resuscitantis filium suum. : 1
  • Gratia de se efficax vere, realiter et physice præmovens et prædeterminans, immutabiliter, infallibiliter insuperabiliter, et indeclinabiliter necessaria est: 1
  • Gratia dividitur in operantem et cooperantem, secundum diversos effectus, ita etiam in prævenientem et subsequentem, qualitercunque gratia accipiatur. Sunt autem quinque effectus gratiæ in nobis, quorum primus est, ut anima sanetur: secundus, ut bonum velit; tertius est, ut bonum quod vult, efficaciter operetur: quartus est, ut in bono perseveret: quintus est, ut ad gloriam perveniat.: 1
  • Gratia efficax vocatur . . . . ab eventu: 1
  • Gratia efficax vocatur ex eventu. Ut statuatur gratia habere ex se sufficientem vim, ad producendum consensum in voluntate, sed quia vis illa partialis est, non posse exire in actum sive effectum sortiri sine coöperatione liberæ voluntatis humanæ, ac proinde ut effectum habeat, . . . . pendere a libera voluntate.: 1
  • Gratia est manus omnipotentis Dei, jubentis et facientis quod jubet. : 1
  • Gratiam Dei statuimus esse principium, progressum et complementum omnis boni: adeo ut ne ipse quidem regenitus absque præcedente ista, sive præveniente, excitante, prosequente et coöperante gratia, bonum ullum salutare cogitare, velle, aut peragere possit.: 1
  • Hac pia doctrina et declaratione articuli de æterna et salvifica electorum filiorum Dei prædestinatione Deo gloria sua omnis solide tribuitur, quod videlicet mera et gratuita misericordia in Christo (absque omnibus nostris meritis aut bonis operibus) salvos nos faciat, secundum voluntatis suæ propositum. Eph i. 5 sq.: 1
  • Heu me miserum et nimis miserum! nimis enim miserum, quem torquet conscientia sua quam fugere non potest! nimis enim miserum quem exspectat damnatio sua, quam vitare non potest! Nimis est infelix, qui sibi ipsi est horribilis; nimis infelicior, cui mors æeterna erit sensibilis. Nimis ærumnosus, quem terrent continui de sua infelicitate horrores.: 1
  • Hoc in passione, et morte Filius Dei salvator noster spectavit, ut omnium ætatum peccata redimeret ac deleret, et pro eis Patri abunde, cumulateque satisfaceret.: 1
  • Hoc ipso Deus non tantum suum adversus peccata odium testatum fecit, ac proinde nos hoc facto a peccatis deterruit (facilis enim est collectio, si Deus ne resipiscentibus quidem peccata remittere voluit, nisi Christo in pœnas succedente, multo minus inultos sinet contumaces) verum insigni modo insuper patefecit summum erga nos amorem ac benevolentiam: quod ille scilicet nobis pepercit, cui non erat ἀδίαφορον: 1
  • Homo itaque salvificam fidem non habet ex seipso: neque ex arbitrii sui liberi viribus regeneratur, aut convertitur: quandoquidem in statu peccati nihil boni, quod quidem salutare bonum sit (cujusmodi imprimis est conversio et fides salvifica), ex seipso, vel cogitare potest, nedum, velle, aut facere: sed necesse est, ut a Deo, in Christo, per verbum, evangelii, eique adjunctam Spiritus Sancti virtutem regeneretur, atque totus renovetur; puta intellectu, affectibus, voluntate, omnibusque viribus; ut salutaria bona recte possit intelligere, meditari, velle, ac perficere.: 1
  • Homo quædam species est, res una essentialiter, cui adveniunt formæ quædam et efficiunt Socratem: illam eamdem essentialiter eodem modo informant formæ facientes Platonem et cætera individua hominis; nec aliquid est in Socrate, præter illas formas informantes illam materiam ad faciendum Socratem, quin illud idem eodem tempore in Platone informatum sit formis Platonis. Et hoc intelligunt de singulis speciebus ad individua et de generibus ad species.: 1
  • Homo vero rationabilis et secundum hoc similis Deo.: 1
  • Humana natura . . . . inde . . . . quod cum divina natura personaliter unita est . . . . præter et supra naturales atque in ipsa permanentes humanas proprietates, etiam singulares . . . . supernaturales . . . . prærogativas majestatis, gloriæ, virtutis ac potentiæ super omne, quod nominatur, non solum in hoc seculo sed etiam in futuro, accepit.: 1
  • Humana natura in Christo quamvis sit substantia particularis: qui tamen venit in unionem cujusdam completi, scilicet totius Christi, prout est Deus et homo, non potest dici hypostasis vel suppositum: Sed illum completum ad quod concurrit, dicitur esse hypostasis vel suppositum.: 1
  • Humana voluntas habet aliquam libertatem ad efficiendam civilem justitiam et deligendas res rationi subjectas. Sed non habet vim sine Spiritu Sancto efficiendæ justitiæ Dei, seu justitiæ spiritualis, quia animalis homo non percepit ea quæ sunt Spiritus Dei (1 Cor. ii. 14: 1
  • Humiliari penitus non potest homo, donec sciat, prorsus extra suas vires, studia, voluntatem, opera, omnino ex alterius arbitrio, consilio, voluntate, opere suam pendere salutem, nempe Dei solius.: 1
  • Ideo corpus Christi non est jam in terra, nedum ubique. Etsi autem Christus corpore suo non sit jam in terra, tamen est etiam conjunctus et præsens corpori nostro secundum carnem, sed non loco; sicut caput uniuscujusque hominis non est eo loco quo pedes, et tamen est illis suo modo unitum. Proinde adest Christus ecclesiæ suæ non tantum secundum divinam sed etiam secundum humanam naturam, verum spiritualiter sicut caput membris, quibus unitum est et quæ vivificat.: 1
  • Illa imago aliud nihil est, quam eximia, quædam qualitas et excellentia, qua homo Deum speciatim refert: hæc autem est potestas et dominium, quod Deus homini dedit in omnia a se creata. . . . . Hoc enim dominio Deum proprie refert, estque quasi visibilis Deus in terra super omnes Dei creaturas constitutus.: 1
  • Ille (Pelagius) Dei gratiam non appellat nisi naturam, qua libero arbitrio conditi sumus.: 1
  • Imaginem in natura, similitudinem in probitate et justitia sitam esse.: 1
  • Imago Dei est “integra naturæ humanæ præstantia, quæ refulsit in Adam ante defectionem postea sic vitiata et prope deleta, ut nihil ex ruina nisi confusum, mutilum, labeque infectum supersit.”: 1
  • Imago Dei fuit partim inamissibilis, partim amissibilis; inamissibilis, quæ post lapsum integra permansit, veluti animæ substantia spiritualis, immortalis, rationalis, cum potentiis intelligendi et libere volendi; amissibilis, quæ partim plane periit, partim corrupta est, manentibus tantum exiguis ejusdem reliquiis; veluti in intellectu insignis sapientia, in voluntate et affectibus vera justitia et sanctitas, in corpore immortalitas, sanitas, f'ortitudo, pulchritudo, dominium in animalia, copia omnium bonorum et jus utendi creaturis.: 1
  • Imago Dei spectavit, (1.) Animæ essentiam et conditionem spiritualem, intelligentem et volentem, quod contra Lutheranos pertendimus, quum post lapsum etiam rudera imaginis Dei adsint. (2.) Eluxit in accidentali animæ perfectione, mentis lumine, voluntatis sanctitate, sensuum et affectuum harmonia atque ad bonum promptitudine; (3.) conspicua fuit in dominio in omnia animalia.: 1
  • Imputatio justitiæ Christi et culpæ Adami pari passu ambulant, et vel utraque ruit, vel utraque agnosci debet.: 1
  • Imputationis Mediatæ a “ficulneum nuditatis indecentis tegumentum,”: 1
  • In eo errant quam maxime, quod velint redemtionis pretium per omnia æquivalens esse debere miseriæ illi, e qua redemtio fit, redemtionis pretium enim constitui solet pro libera æstimatione illius, qui captivum detinet, non autem pro captivi merito. Ita pretium, quod Christus persolvit, juxta Dei patris æstimationem persolutum est.: 1
  • In propitiatore hæc duo concurrunt: Primum, oportet exstare verbum Dei, ex quo certo sciamus, quod Deus velit misereri et exaudire invocantes per hunc propitiatorem. Talis exstat de Christo promissio. . . . . Alterum est in propitiatore, quod merita ipsius proposita sunt, ut, quæ pro aliis satisfacerent, quæ aliis donentur imputatione divina, ut per ea, tanquam propriis meritis justi reputentur, ut si quis amicus pro amico solvit æs alienum, debitor alieno merito tanquam proprio liberatur. Ita Christi merita nobis donantur, ut justi reputemur fiducia meritorum Christi, cum in eum credimus, tanquam propria merita haberemus.: 1
  • Infallibilitas [rei] non oriatur ex vehementia motionis divinæ, sed ex prævisione aptitudinis ipsius voluntatis.: 1
  • Innatam arbitrii humani libertatem (i.e: 1
  • Integritas illa, cum qua primus homo conditus fuit et sine qua post ejus lapsum homines omnes nascuntur, non fuit naturalis ejus conditio, sed supernaturalis evectio. . . . .: 1
  • Interna vocatio . . . . quæ fit per Spiritum Dei, . . . . non est virtus Spiritus seorsim operans a verbo, sed per verbum, et verbo semper inest . . . . . Non dicimus duas esse (verbi et Spiritus) actiones specie distinctas: sed unam eandemque actionem; quoniam verbum est Spiritus, hoc est, Spiritus verbo inest.: 1
  • Ipsa substantia animæ humanæ quædam θεῖα: 1
  • Ipsi gratiæ, beneficiorum quæ nobis præstare non desinit, augmenta reputamus.: 1
  • Iste [Manes] duo principia inter se diversa atque adversa, eademque æterna et coæterna, hoc est semper fuisse, composuit: duasque naturas atque substantias, boni scilicet et mali, sequens alios antiquos hæreticos, opinatus est.: 1
  • Ita Christus vice electorum obedientia mortis suæ Deo patri satisfecit, ut in censum tamen vicariæ justitiæ et obedientiæ illius, universa ejus, quam per totius vitæ suæ curriculum legi . . . . sive agendo sive patiendo præstitit, obedientia vocari debeat. . . . . Rotundo asserit ore Spiritus Dei, Christum sanctissima vita legi et justitiæ divinæ pro nobis satisfecisse, et pretium illud, quo empti sumus Deo, non in passionibus duntaxat, sed tota ejus vita legi conformata collocat.: 1
  • Itaque non tantum ut Deus, verum etiam ut homo, omnia novit, omnia potest, omnibus creaturis præsens est, et omnia, quæ in cœlis, in terris et sub terra sunt, sub pedibus suis et in manu sua habet.: 1
  • Item, quod D. Lutherus scripsit, hominis voluntatem in conversione pure passive se habere: id recte et dextere est accipiendum, videlicet respectu divinæ gratiæ in accendendis novis motibus, hoc est, de eo intelligi oportet, quando Spiritus Dei per verbum auditum, aut per usum sacramentorum hominis voluntatem aggreditur, et conversionem atque regenerationem in homine operatur. Postquam enim Spiritus Sanctus hoc ipsum jam operatus est atque effecit, hominisque voluntatem sola sua divina virtute et operatione immutavit atque renovavit: tunc revera hominis nova illa voluntas instrumentum est et organon Dei Spiritus Sancti, ut ea non modo gratiam apprehendat, verum etiam in operibus sequentibus Spiritui Sancto cooperetur.: 1
  • Iterum quærendum est, peccatum voluntatis an necessitatis est? Si necessitatis est, peccatum non est; si voluntatis, vitari potest. Iterum quærendum est, utrumne debeat homo sine peccato esse? Procul dubio debet. Si debet potest; si non potest, ergo non debet. Et si non debet homo esse sine peccato, debet ergo cum peccato esse, et jam peccatum non erit, si illud deberi constiterit.: 1
  • Jesus Christus, cum essemus inimici, propter nimiam caritatem qua dilexit nos, sua sanctissima passione in ligno crucis nobis justificationem meruit, et pro nobis Deo patri satisfecit.: 1
  • Judicium: 1
  • Justa idea, quam centurio habet de omnipotentia Dei et Jesu Christi in sanandis corporibus solo motu suæ voluntatis, est imago ideæ, quæ haberi debet de omnipotentia suæ gratiæ in sanandis animabus a cupiditate. : 1
  • Justitiæ rectoris pars est servare leges etiam positivas et a se latas, quod verum esse tam in universitate libera quam in rege summo probant jurisconsulti: cui illud est consequens, ut rectori relaxare legem non liceat, nisi causa aliqua accedat, si non necessaria, certe sufficiens: quæ itidem recepta est a jurisconsultis sententia. Ratio utriusque est, quod actus ferendi aut relaxandi legem non sit actus absoluti dominii, sed actus imperii, qui tendere debeat ad boni ordinis conversationem.: 1
  • Justitia illa, quæ coram Deo fidei, aut credentibus, ex mera gratia imputatur, est obedientia, passio et resurrectio Christi, quibus ille legi nostra causa satisfecit, et peccata nostra expiavit. Cum enim Christus non tantum homo, verum Deus et homo sit, in una persona indivisa, tam non fuit legi subjectus, quam non fuit passioni et morti (ratione suæ personæ), obnoxius, quia Dominus legis erat. Eam ob causam ipsius obedientia (non ea tantum, qua patri paruit in tota sua passione et morte, verum etiam, qua nostra causa sponte sese legi subjecit, eamque obedientia illa sua implevit) nobis ad justitiam imputatur, ita, ut Deus propter totam obedientiam (quam Christus agendo et patiendo, in vita et morte sua, nostra causa Patri suo cœlesti præstitit) peccata nobis remittat, pro bonis et justis nos reputet, et salute æterna donet.: 1
  • Liberi arbitrii cum gratiæ donis, divina præscientia, providentia, prædestinatione et reprobatione concordia,” says, “Una et eadem est natura gratiæ sufficientis et efficacis; a nostro arbitrio et libero consensu pendet, ut efficax fiat nobis consentientibus, aut inefficax, nobis dissentientibus. Dens infallibiliter operatur ope scientiæ mediæ: 1
  • Licet desperatio et fremitus conjungantur cum pœnis damnatorum; non sequitur Christum ferendo pœnas peccato debitas debuisse illis exponi, quia non sunt de essentia pœnæ, prout a judice infligitur, vel a sponsore sanctissimo fertur; sed habent rationem adjuncti, quod eam comitatur, propter vitium subjecti patientis.: 1
  • Limbus patrum: 1
  • Lubentia Rationalis: 1
  • Manifestum itaque in Adam omnes peccasse quasi in massa: ipse enim per peccatum corruptus, quos genuit omnes nati sunt sub peccato. Ex eo igitur cuncti peccatores, quia ex ipso sumus omnes.: 1
  • Maria potest dici vere θεοτόκος: 1
  • Meritum Christi,” he says, “fuit finitum, quia a principio finito essentialiter dependens. Non enim Christus quatenus Deus meruit, sed quatenus homo.: 1
  • Minime docemus naturam in Christo divinam passam esse.: 1
  • Mors Christi non est solum satisfactio pro culpa, sed etiam pro æterna morte.: 1
  • Nam spatia locorum tolle corporibus, nusquam erunt, et quia nusquam erunt, nec erunt. Tolle ipsa corpora qualitatibus corporum, non erit ubi sint, et ideo necesse est ut non sint: 1
  • Nam,” he adds, “si duo sint, qui eandem concionatorem audiant, et eandem interius inspirationem habeant, et unus credat, alter non credat, nonne dicere poterit is qui crediderit, se discerni ab infideli, per liberum arbitrium quia ipse inspirationem acceperit, quam alter rejecit? nonne gloriari poterit contra infidelem, quod ipse Dei gratiæ coöperatus sit, quam ille contempsit? et tamen Apostolus hoc omnino prohibet?: 1
  • Natura (φύσις, οὐσία: 1
  • Natura corrupta viribus suis coram Deo nihil aliud, nisi peccare possit.: 1
  • Natura divina est essentia divina, qua Christus Patri et Spiritui Sancto coessentialis est. Natura humana est essentia seu substantia humana, qua Christus nobis hominibus coessentialis est.: 1
  • Natura visibilis seu animalis tanquam appetituum naturalium fons et sedes, et quidem in malam partem, quatenus hæc natura animalis, legi divinæ non adstricta, appetit contra legem, igiturque cupiditatum et peccatorum est mater.: 1
  • Ne sanguis res sanctissima, ad expiationem immundorum a Deo ordinata, communi usu profanaretur.: 1
  • Nemo naturaliter malus est; sed quicunque r: 1
  • Neque enim pars parti, sed totus λόγος: 1
  • Nihil est peccati in homine, si nihil est propriæ voluntatis, vel assensionis. Tu autem concedis nihil fuisse in parvulis propriæ voluntatis: non ego, sed ratio concludit; nihil igitur in eis esse peccati.: 1
  • Nihil iniquitatis in eo est quod Deus, cujus est summa potestas ad omnia per se non injusta, nulli ipse legi obnoxius, cruciatibus et morte Christi uti voluit, ad statuendum exemplum grave adversus culpas immensas nostrum omnium, quibus Christus erat conjunctissimus, natura, regno vadimonio.: 1
  • Nolentem prævenit, ut velit; volentem subsequitur, ne frustra velit.: 1
  • Noli itaque dubitare, ibi nunc esse hominem Christum Jesum, unde venturus est. . . . Et sic venturus est, illa angelica voce testante, quemadmodum ire visus est in cœlum, i.e: 1
  • Non Ens: 1
  • Non ergo, ut vulgo putant, satisfecit [Christus] patiendo omnes pœnas, quas peccatis nostris merueramus. Nam primo, istud ad sacrificii rationem non pertinet. . . . . Sacrificia enim non sunt solutiones debitorum. . . . . Secundo, Christus non est passus mortem æternam quæ erat pœna peccato debita, nam paucis tantum horis in cruce prependit, et tertia die resurrexit ex mortuis. Imo etiamsi mortem æternam pertulisset, non videtur satisfacere potuisse pro omnibus totius mundi peccatis. Hæc enim fuisset tantum una mors, quæ omnibus mortibus, quas singuli pro suis peccatis meruerant, non æquivaluisset.: 1
  • Non feram, at Spiritus meus, per prophetas admonens homines, ab his in perpetuum contemnatur: puniam!: 1
  • Non fuisse quoddam donum, quod ab extra accederet, separatum a natura hominis. Sed fuisse vere naturalem, ita ut natura Adæ esset, diligere Deum, credere Deo, agnoscere Deum, etc. Hæc tam naturalia fuere in Adamo, quam naturale est, quod oculi lumen recipiunt.: 1
  • Non in Christo sunt duæ separatæ personæ, sed unica tantum est persona. Ubicunque ea est, ibi est unica tantum et indivisa persona. Et ubicunque recte dixeris: hic est Deus, ibi fateri oportet, et dicere, ergo etiam Christus homo adest.: 1
  • Non lege atque doctrina insonante forinsecus, sed interna et occulta, mirabili ac ineffabili potestate operari Deum in cordibus hominum non solum veras revelationes, sed bonas etiam voluntates.: 1
  • Non magis differt status hominis post lapsum Adæ a statu ejusdem in puris naturalibus, quam differat spoliatus a nudo, neque deterior est humana natura, si culpam originalem detrahas, neque magis ignorantia et infirmitate laborat, quam esset et laboraret in puris naturalibus condita. Proinde corruptio naturæ non ex alicujus doni naturalis carentia, neque ex alicujus malæ qualitatis accessu, sed ex sola doni supernaturalis ob Adæ peccatum amissione profluxit.: 1 2
  • Non peperit creatura creatorem, sed peperit hominem deitatis instrumentum. . . . . Spiritus sanctus . . . Deo Verbo templum fabricatus est, quod habitaret, ex virgine.: 1
  • Non satis est ad culpam, ut aliquid sit voluntarium habituali voluntate, sed requiritur, ut processerit ab actu etiam voluntario: Alioqui voluntarium illud, habituale voluntate, naturale esset, et misericordia non reprehensione dignum.: 1
  • Non semper sequimur judicium ultimum intellectus practici, dum ad volendum nos determinamus; at ubi volumus, semper sequimur collectionem omnium inclinationum, tam a parte rationum, tam passionum, profectarum; id quod sæpenumero sine expresso intellectus judicio contingit.: 1
  • Non sublatus est quidem homini intellectus, non erepta ei voluntas, et prorsus in lapidem vel truncum est commutatus: cæterum illa ita sunt immutata et inminuta in homine, ut non possint amplius, quod potuerunt ante lapsum. Intellectus enim obscuratus est: voluntas vero ex libera, facta est voluntas serva. Nam servit peccato, non nolens, sed volens. Etenim voluntas, non noluntas dicitur. . . . .: 1
  • Nonne ex eadem tua ratiocinatione sequitur, Jesum Christum in omnes homines plenum dominatum habere? Sine dubio; nec solum in omnes homines sed præter ipsum unum Deum 1 Cor. xv. 27: 1
  • Nulla ratione concedi ut Deus, qui propria peccata remittit, imputet aliena.: 1
  • Numquid humanæ naturæ in Christo exaltationem recta percipere non prorsus necessariam esse statuis?: 1
  • Obediens factus est ad mortem autem crucis, : 1
  • Obsecro Domine, peccavi, rebellis fui, perverse egi, hoc et illud feci, nunc autem me peccasse pœnitet; hæc sit itaque expiato mea.: 1
  • Omne bonum ac malum, quo vel laudabiles vel vituperabiles sumus, non nobiscum oritur, sed agitur a nobis: capaces enim utriusque rei, non pleni nascimur, et ut sine virtute, ita et sine vitio procreamur: atque ante actionem propriæ voluntatis, id solum in homine est, quod Deus condidit.: 1
  • Omne esse bonum est.: 1
  • Omne peccatum est injustitia, et originale peccatum est absolute peccatum, unde sequitur quod est injustitia. Item si Deus non damnat nisi propter injustitiam; damnat autem aliquem propter originale peccatum, ergo non est aliud originale peccatum quam injustitia. Quod si ita est, originale peccatum non est aliud quam injustitia, i.e.: 1
  • Omne quod est, in quantum aliqua substantia est, et bonum [est]: 1
  • Omnes homines in peccato concipiuntur . . . . inepti ad omne bonum salutare . . . . et absque Spiritus Sancti regenerantis gratia, ad Deum redire, naturam depravatam corrigere, vel ad ejus correctionem se disponere nec volunt, nec possunt.: 1
  • Omnes homines in peccato concipiuntur, et filii iræ nascuntur, inepti ad omne bonum salutare, propensi ad malum, in peccatis mortui, et peccati servi; et absque Spiritus Sancti regenerantis gratia, ad Deum redire, naturam depravatam corrigere, vel ad ejus correctionem se disponere nec volunt, nec possunt.: 1
  • Omnino hic Deum considerandum, ut rectorem. Nam pœnas infligere, aut a pœnis aliquem liberare, quam punire possis, quod justificare vocat Scriptura, non est nisi rectoris qua talis primo et per se: ut, puta, in familia patris; in republica regis, in universo Dei.: 1
  • Opera quæ fiunt ante gratiam Christi, et Spiritus ejus afflatum, cum ex fide Christi non prodeant minime Deo grata sunt. . . . . Immo, cum non sint facta ut Deus illa fieri voluit et præcepit, peccati rationem habere non dubitamus.: 1
  • Operatio gratiæ in prima conversione indifferens est et resistibilis, ut per eam possit homo converti vel non converti: nec sequatur ejus conversio nisi libero assensu ad eam se determinet, et converti velit.: 1
  • Operationes gratiæ immediatas et supernaturales jam olim nonnulli recte monuerunt, nec diserte promissas esse in libris sacris nec necessarias, quum, quæ ad animum emendandum valeant, omnia legibus naturæ a Deo optime efficiantur, nec denique ita conspicuas ut cognosci certo et intelligi possint. Accedit, quod libertatem et studium hominum impediunt, mysticorum somnia fovent et Deum ipsum auctorem arguunt peccatorum ab hominibus non emendatis commissorum. . . . . Omnis igitur de gratia disputatio rectius ad doctrinam de providentia Dei singulari et concursu refertur.: 1
  • Originale peccatum concupiscentia dicitur.: 1
  • Pœna omnis propositum habet bonum commune, ordinis nimirum conservationem et exemplum.: 1
  • Pœna quam peccatum Adami in nos accersit, vel est privativa, vel positiva. Prior est carentia et privatio justitiæ originalis; posterior est mors tum temporalis, tum æterna, et in genere mala omnia, quæ peccatoribus immittuntur. Etsi secunda necessario sequitur primam ex natura rei, nisi intercedat Dei misericordia, non debet tamen cum ea confundi. Quoad primam dicimus Adami peccatum nobis imputari immediate ad pœnam privativam, quia est causa privationis justitiæ originalis, et sic corruptionem antecedere debet saltem ordine naturæ; sed quoad posteriorem potest dici imputari mediate quoad pœnam positivam, quia isti pœnæ obnoxii non sumus, nisi postquam nati et corrupti sumus.: 1
  • Palæotherium: 1
  • Pater neminem trahere vult, absque mediis, sed utitur tanquam ordinariis mediis et instrumentis, verbo suo et sacramentis.: 1
  • Peccatum hæreditarium tam profunda et tetra est corruptio naturæ, ut nullius hominis ratione intelligi possit, sed ex Scripturæ patefactione agnoscenda, et credenda sit.: 1
  • Peccatum in Adamo actuale et personale in nobis originaliter dicitur. Solus enim ipse actuali voluntate illud commisit, nobis vero communicatur per generationem eo modo, quo communicari potest id, quod transiit, nimirum per imputationem. Omnibus enim imputatur, qui ex Adamo nascuntur, quoniam omnes in lumbis Adami existentes in eo et per eum peccavimus, cum ipse peccavit.: 1
  • Peccatum originale aliud intelligere nequeo, nisi ipsam—factam per inobedientiam Adæ justitiæ debitæ nuditatem.: 1
  • Peccatum originale nec habent (Remonstrantes) pro peccato proprie dicto . . . . nec pro malo, quod per modum proprie dictæ pœnæ ab Adamo in posteros dimanet, sed pro malo infirmitate.: 1
  • Peccatum originis . . . est vitium et depravatio naturæ cujuslibet hominis ex Adamo naturaliter propagati, qua fit ut ab originali justitia quam longissime distet; ad malum sua natura propendeat et caro semper adversus spiritum concupiscat, unde in unoquoque nascentium iram Dei atque damnationem meretur.: 1
  • Peccatum originis est corruptio totius naturæ et vitium hæreditarium, quo et ipsi infantes in matris utero polluti sunt: quodque veluti noxia quædam radix genus omne peccatorum in homine producit, estque tam fœdum atque execrabile coram Deo, ut ad universi generis humani condemnationem sufficiat.: 1
  • Peccavit unus, omnes ad pœnam trahuntur, neque id modo, sed ex unius vitio, contagionem omnes contrahunt.: 1
  • Per imaginem ejus, qui creavit ipsum: 1
  • Plenissima (caritas) quæ jam non possit augeri, quamdiu hic homo vivit, est in nemine; quamdiu autem augeri potest, profecto illud, quod minus est quam debet, ex vitio est.: 1
  • Posuit ergo et manum suam super caput vituli: hoc est peccata generis humani imposuit super caput suum. Ipse est enim caput corporis ecclesiæ suæ.: 1
  • Prædestinati: 1
  • Prædestinatio, seu æterna Dei electio, tantum ad bonos et dilectos filios Dei pertinet; et hæc est causa ipsorum salutis. Etenim eorum salutem procurat, et ea, quæ ad ipsam pertinent, disponit. Super hanc Dei prædestinationem salus nostra ita fundata est, ut inferorum portæ eam evertere nequeant.: 1
  • Prima satisfactio et præstantissima illa est, qua pro scelerum nostrorum ratione, etiam si Deus summo jure nobiscum velit agere, quidquid a nobis debeatur, cumulate persolutum est. Hæc vero ejusmodi esse dicitur, quæ nobis Deum propitium et placatum reddidit, eamque uni Christo domino acceptam ferimus, qui in cruce, pretio pro peccatis nostris soluto, plenissime Deo satisfecit.: 1
  • Proprietates divinæ naturæ sunt: esse omnipotentem, æternam, infinitam, et secundum naturæ naturalisque suæ essentiæ proprietatem, per se, ubique presentem esse, omnis novices, etc. Hæc omnia neque sunt neque unquam fiunt humanæ naturæ proprietates.: 1
  • Propter id quod jam dictum est, nempe quod hoc potestatem complectitur plenissimam et absolutissimam in verum Dei populum, hinc necessario sequitur, eodem divino imperio contineri potestatem et dominationem in omnes angelos et spiritus tam malos, quam bonos.: 1
  • Propterea quod justitiæ et veritati Dei nullo alio pacto pro nostris peccatis potuit satisfieri, quam ipsa morte filii Dei.: 1
  • Qualis (homo Adam) factus est a lapsu, tales sunt omnes, qui ex ipso prognati sunt, peccato inquam, morti, variisque obnoxii calamitatibus. Peccatum autem intelligimus esse nativam illam hominis corruptionem ex primis illis nostris parentibus in nos omnes derivatam vel propagatam, qua concupiscentiis pravis immersi et a bono aversi, ad omne vero malum propensi, pleni omni nequitia, diffidentia, contemptu et odio Dei, nihil boni ex nobis ipsis facere, imo ne cogitare quidem possumus.: 1
  • Qualis est Dei dextra, taliter quoque sessio ad dextram Dei intelligenda. Jam vero dextra Dei non est locus aliquis corporeus, circumscriptus, limitatus, definitus, sed est infinita Dei potestas ac præsentissima ejus majestas in cœlo et terra, est præsentissiinum illud dominium, quo Deus omnia conservat et gubernat.: 1
  • Quamvis renati etiam in hac vita eousque progrediantur, ut bonum velint eoque delectentur, et bene agere atque in pietate proficere studeant: tamen hoc ipsum non a nostra voluntate aut a viribus nostris proficiscitur, sed Spiritus Sanctus operatur in nobis illud velle et perficere.: 1
  • Quando Deus . . . . veram in electis conversionem operatur, non tantum evangelium illis externe prædicari curat et mentem eorum per Spiritum Sanctum potenter illuminat, . . . . sed ejusdem etiam Spiritus regenerantis efficacia ad intima hominis penetrat, cor clausum aperit, durum emollit, . . . . voluntati novas qualitates infundit, facitque eam ex mortua vivam, ex mala bonam, ex nolente volentem.: 1
  • Quando Deus vult animam salvam facere, et eam tangit interiori gratiæ suæ manu, nulla voluntas humana ei resistit. — Dei gratia nihil aliud est, quam ejus omnipotens voluntas.: 1
  • Quantum ad bonum et ad virtutes, intellectus hominis, non recte judicat de divinis ex semetipso. . . . . Constat vero mentem vel intellectum, ducem esse voluntatis, cum autem cœcus sit dux, claret, quousque et voluntas pertingat. Proinde nullum est ad bonum homini arbitrium liberum nondum renato, vires nullæ ad perficiendum bonum. . . . . In regeneratione . . . . voluntas non tantum mutatur per Spiritum, sed etiam instruitur facultatibus, ut sponte velit et possit bonum. . . . . Observandum est — regeneratos in boni electione et operatione, non tantum agere passive, sed active. Aguntur enim a Deo, ut agant ipsi, quod agunt.: 1
  • Quantum vero ad bonum et ad virtutes, intellectus hominis, non recte judicat de divinis ex semetipso. . . . Constat vero mentem vel intellectum ducem esse voluntatis, cum autem cœcus sit dux, claret quousque et voluntas pertingat. Proinde nullum est ad bonum homini arbitrium liberum, nondum renato; vires nullæ ad perficiendum bonum. . . . .Niemeyer, p. 481.: 1
  • Quia (Deus) prævidit ac præscivit maximam mundi partem mediis salutis locum minime relicturam ac proinde in Christum non credituram, ideo Deus de illis tantum salvandis fecit decretum, quos actu in Christum credituros prævidit.: 1
  • Quia congruum est, ut dum homo bene utitur sua virtute, Deus secundum superexcellentem virtutem excellentius operetur.: 1
  • Quia mors in hominibus pœna est, Christus oblatus est moriendo, ut morte sua portaret omnium hominum peccata h. e. omnes peccatorum pœnas exæquaret satisfaciendo.: 1
  • Quid est attrahere nisi prædicare, nisi scripturarum consolationibus excitare, increpationibus deterrere, desideranda proponere, intentare metuenda, judicium comminari, præmium polliceri?: 1
  • Quid tamen istud ejus divinum imperium nominatim complectitur?: 1
  • Quidquid a norma justitiæ in Deo dissidet, et cum ea pugnat, habet rationem peccati.: 1
  • Quo magis unusquisque, suum utile quærere, hoc est suum esse conservare conatur et potest, eo magis virtute præditus est; contra quatenus unusquisque suum utile, hoc est suum esse conservare negligit, eatenus est impotens.: 1
  • Quod ad animam pertinet, eum ad imaginem et similitudinem suam formavit, liberumque ei arbitrium tribuit: omnes præterea motus animi atque appetitiones ita in eo temperavit, ut rationis imperio nunquam non parerent. Tum originalis justitiæ admirabile donum addidit, ac deinde cæteris animantibus præesse voluit.: 1
  • Quod ex damnata Adæ sobole Deus quos visum est eligit, quos vult reprobat, sicuti ad fidem exercendam longe aptior est, ita majore fructu tractatur.: 1
  • Quod in illis non est justitia, quam debent habere, non hoc fecit illorum, voluntas personalis, sicut in Adam, sed egestas naturalis, quam ipsa natura accepit ab Adam — facit natura personas infantium peccatrices. Nullam infantibus injustitiam super prædictam nuditatem justitiæ.: 1
  • Quod nec carentia justitiæ originalis, nec concupiscentia habeat rationem peccati, sive in parvulis, sive adultis, sive ante, sive post baptismum. Has enim affectiones non esse vitia, sed naturæ conditiones in nobis. Peccatum igitur originis non esse defectum, non vitium aliquod non depravationem aliquam, non habitum corruptum, non qualitatem vitiosam hærentem in nostra substantia, ut quæ sit sine omni vitio et depravatione, sed hoc tantum esse peccatum originis, quod actualis transgressio Adæ reatu, tantum et pœna transmissa et propagata sit ad posteros sine vitio aliquo et pravitate hærente in ipsorum substantia: et reatum hunc esse; quod propter Adæ peccatum extorres facti sumus regni cœlorum, subjecti regno mortis et æternæ damnationi, et omnibus humanæ naturæ miseriis involuti. Sicut ex servis, qui proprio vitio libertatem amiserunt, nascuntur servi: non suo, sed parentum vitio. Et sicut filius scorti, sustinet infamiam matris, sine proprio aliquo in se hærente vitio.: 1
  • Quod nihil habeat rationem peccati nisi fiat a volente et sciente.: 1
  • Quomodo et justitia Christi electis imputatur, non mediate per renovationem et obedientiam horum propriam, sed immediate, ad quam hæc ipsa propria eorum obedientia demum subsequitur.: 1
  • Quotiam Deus invictus et magnanimis est, magnanimem quidem se exhibuit ad correptionem hominis, et probationem omnium. . . . . ; per secundum autem hominem alligavit fortem et diripuit ejus vasa et evacuavit mortem, vivificans eum hominem, qui fuerit mortificatus.: 1
  • Reatus est omnino inseparabilis ab eo, quod natura sua est dignum æterna damnatione, qualem esse volunt concupiscentiam adversarii.: 1
  • Remonstrantes asserunt necessitatem sive servitutem istam peccati, cui homines, per naturæ conditionem subjecti sunt, locum non habere sub statu gratiæ. Nam statuunt, vocatis omnibus gratiam sufficientem a Deo concedi, ita ut possint a servitute illa liberari, et simul manere in iis voluntatis libertatem, ut possint eidem servituti mander subjecti, si velint.: 1
  • Residuum quidem est post lapsum in homine lumen aliquod naturæ, cujus beneficio ille notitias quasdam de Deo, de rebus naturalibus, de discrimine honestorum et turpium retinet, et aliquod virtutis ac disciplinæ externæ studium ostendit: sed tantum abest, ut hoc naturæ lumine ad salutarem Dei cognitionem pervenire, et ad eum se convertere possit, ut ne quidem eo in naturalibus ac civilibus recte utatur, quinimo qualecumque id demum sit, id totum variis modis contaminet atque in injustitia detineat, quod dum facit, coram Deo inexcusabilis redditur.: 1
  • Sacræ literæ hominis non renati cor duro lapidi, qui ad tactum non cedat, sed resistat, idem rudi trunco, interdum etiam feræ in domitæ comparant, non quod homo post lapsum non amplius sit rationalis creatura, aut quod absque auditu et meditatione verbi divini ad Deum convertatur, aut quod in rebus externis et civilibus nihil boni aut mali intelligere possit, aut libere aliquid agere vel omittere queat.: 1
  • Salvator Hominum: 1 2
  • Salvator hominum.: 1
  • Sanguis anima, quæ sibi inest, expiat.: 1
  • Satisfactio Christi dicitur, qua pro nobis pœnas omnes luit peccatis nostris debitas, easque perferendo et exhauriendo divinæ justitiæ satisfecit. Verum illa sententia nullum habet in Scriptura fundamentum. Mors Christi vocatur sacrificium pro peccato; atqui sacrificia non sunt solutiones debitorum, neque plenariæ pro peccatis satisfactiones; sed illis peractis conceditur gratuita peccati remissio. In eo errant quam maxime, quod velint redemtionis pretium per omnia æquivalens esse debere miseriæ illi, e qua redemtio fit. Redemtionis pretium enim constitui solet pro libera æstimatione illius qui captivum detinet, non autem solvi pro captivi merito.: 1
  • Sciendum est primo, hominem naturaliter constare ex carne, et spiritu, et ideo partim cum bestiis, partim cum angelis communicare naturam, et quidem ratione carnis, et communionis cum bestiis, habere propensionem quandam ad bonum corporale, et sensibile, in quod fertur per sensum et appetitum: ratione spiritus et communionis cum angelis, habere propensionem ad bonum spirituale et intelligibile, in quod fertur per intelligentiam, et voluntatem. Ex his autem diversis, vel contrariis propensionibus existere in uno eodemque homine pugnam quandam, et ex ea pugna ingentem bene agendi difficultatem, dum una propensio alteram impedit. Sciendum secundo, divinam providentiam initio creationis, ut remedium adhiberet huic morbo seu languori naturæ humanæ, qui ex conditione materiæ oriebatur, addidisse homini donum quoddam insigne, justitiam videlicet originalem, qua veluti aureo quodam fræno pars inferior parti superiori, et pars superior Deo facile subjecta contineretur.: 1
  • Scriptura vero, etsi moralem (quam vocant) suasionem non removet ab hoc negotio (quid enim est totum ministerium reconciliationis, quam ejusmodi commendatio ac suasio? 2 Cor. v. 18-20: 1
  • Sed demus, in his et similibus exemplis specialibus non posse nos exacte causas divinorum consiliorum exquirere vel proponere; non tamen ad absolutum aliquod reprobationis decretum erit confugiendum sed adhæreamus firmiter pronunciatis istis universalibus. : 1
  • Sed salvis potius et permanentibus naturarum proprietatibus in una persona unitæ vel conjunctæ.: 1
  • Si . . . . baptismo atque a gratia nemo prohibetur; quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquæ prima nativitate contraxit? qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata.: 1
  • Si Christus mortem æternam non tulit sed temporalem tantum et triduanam, non minus tamen solvit quod a nobis debebatur quoad infinitatem pœnæ. Quia si non fuit infinita quoad durationem, fuit tamen talis æquivalenter quoad valorem, propter personæ patientis infinitam dignitatem, quia non fuit passio meri hominis, sed veri Dei, qui suo sanguine Ecclesiam acquisivit, Act. xx. 28: 1
  • Si Christus non assumpsisset animam ab anima Mariæ, animam humanam non redemisset.: 1
  • Si Levi . . . . in lumbis Abrahæ fuisse perhibetur, multo magis omnes homines qui in hoc mundo nascuntur et nati sunt, in lumbis erant Adæ, cum adhuc esset in Paradiso; et omnes homines cum ipso vel in ipso expulsi sunt de Paradiso.: 1
  • Si privationem justitiæ originalis ita velit esse effectum peccati, ut non sit etiam ipsa vere proprieque peccatum, Concilio Tridentino manifeste repugnat, neque distingui potest a sententia Catharini: 1
  • Si quæratur causa maledictionis, quæ incumbit omnibus posteris Adæ, dicitur esse alienum peccatum, et cujusque proprium.: 1
  • Si quis dixerit hominem suis operibus, quæ vel per humanæ naturæ vires, vel per legis doctrinam fiant, absque divina per Jesum Christum gratia posse justificari (become holy) coram Deo; anathema sit.: 1
  • Si quis dixerit, ad hoc solum gratiam per Jesum Christum dari, ut facilius homo justi vivere, ac vitam æternam promereni possit; quasi per liberum arbitrium sine gratia utrumque, sed ægre tamen, et difficiliter possit; anathema sit.: 1
  • Si quis dixerit, liberum hominis arbitrium a Deo motum, et excitatum nihil cooperari assentiendo Deo excitanti atque vocanti, quo ad obtinendam justificationis gratiam se disponat, ac præparet, neque posse dissentire, si velit, sed velut inanime quoddam nihil omnino agere, mereque passive se habere, anathema sit.: 1
  • Si quis dixerit, liberum hominis arbitrium a Deo motum, et excitatum nihil cooperari assentiendo Deo excitanti, atque vocanti, quo ad obtinendam justificationis gratiam se disponat, ac præparet; neque posse dissentire si velit; sed velut inanime quoddam nihil omnino agere, mereque passive se habere; anathema sit.: 1
  • Si quis dixerit, sine prævenienti Spiritus Sancti inspiratione, atque ejus adjutorio, hominem credere, sperare, diligere aut pœnitere posse, sicut oportet, ut ei justificationis (regeneration) gratia conferatur; anathema sit.: 1
  • Si quis liberum homninis arbitrium [by which is meant, potestas ad utramque partem: 1
  • Siccine ergo electi non possunt excidere gratia Dei? Immo vero possunt; sed ita, ut per veram pœnitentiam et fidem sese rursus virtute Spiritus Sancti ad Deum convertant et ad vitam redeant. Nisi enim redirent, non essent in numero electorum.: 1
  • Sicuti sub lege peccator, ut reatu solveretur, victimam substituebat suo loco: ita Christus maledictionem peccatis nostris debitam in se suscepit, ut ea coram Deo expiaret. Hoc beneficium sophistæ in suis scholis, quantum possunt, obscurant.: 1
  • Simpliciter credimus, quod tota persona (Christi), Deus et homo, post sepulturam, ad inferos descendent, Satanam devicerit, potestatem inferorum everterit, et Diabolo omnem vim et potentiam eripuerit. Quomodo vero Christus id effecerit, non est ut argutis et sublimibus imaginationibus scrutemur.: 1
  • Simpliciter quippe et categorice decrevit Deus hunc, ilium, istum hominem salvare, quia perseverantem ipsius in Christum fidem certo prævidit.: 1
  • Singuli nascuntur originali peccato infecti . . . et a Deo damnati, non propter alienum delictum duntaxat, sed propter improbitatem, quæ intra eos est.: 1
  • Sufficiens vocatio, quando per coöperationem liberi arbitrii sortitur suum effectum, vocatur efficax.: 1 2
  • Tantum valet omne creatum oblatum, pro quanto Deus acceptat.: 1
  • Tenendum, passionem hanc Christi, licet pœnarum nostrarum vim omnem quoad intensionem quasi exhauserit, non tamen æternitatem earum tulisse: temporis enim infinitatem, infinita personæ dignitas recompensavit.: 1
  • Traxit carnem nostram in plenitudinem Deitatis: 1
  • Tria sunt quæ hominem reum constitunut coram Deo, (1.) Culpa promanans ex eo quod omnes peccavimus in proto lapso (Rom. v. 12: 1
  • Ubiquitas absoluta figmentum Sathanæ: 1
  • Unde patet, conformitatem, quæ in substantia animæ reperitur aut corporis, ad imaginem Dei, stylo biblico descriptam, non pertinere, quia substantia animæ aut corporis per lapsum non est perdita, nec per renovationem restauratur.: 1
  • Universalia: 1 2
  • Ut Fœderis gratiæ natura penitius perspecta sit, duo imprimis distincte consideranda sunt. (1.) Pactum, quod inter Deum Patrem et mediatorem Christum intercedit. (2.) Testamentaria illa dispositio, qua Deus electis salutem æternam, et omnia eo pertinentia, immutabili fœdere addicit. Prior conventio Dei cum mediatore est: posterior Dei cum electis. Hæc illam supponit, et in illa fundatur.: 1
  • Ut efficacia proveniat non tam ex vehementia persuasionis, quam ex dispositione voluntatis, quam Deus prævidet. Nimirum cum Deus ita proponit aliquid interna persuasione, ut videt voluntatem aptam esse ad consentiendum.: 1
  • Ut statuatur gratia habere ex se sufficientem vim, ad producendum consensum in voluntate, sed, quia vis illa partialis est, non posse exire in actum sine coöperante liberæ voluntatis humanæ, ac proinde, ut effectum habeat, pendere a libera voluntate.: 1
  • Ut super altare in eo expietis pro animabus vestris.: 1
  • Ut, qui per peccata a Deo aversi erant, per ejus excitantem atque adjuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum justificationem eidem gratia libere assentiendo, et cooperando, disponantur: ita ut tangente Deo cor hominis per Spiritus Sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omnino agat, inspirationem illam recipiens, quippe qui illam et abjicere potest, neque tamen sine gratia Dei movere se ad justitiam coram illo libera sua voluntate possit.: 1
  • Verbum Dei, qua tale, non potest fingi sine divina virtute aut sine Spiritu Sancto, qui a verbo suo inseparabilis est. Nam si a verbo Dei separetur Spiritus Sanctus, non esset id Dei verbum vel verbum Spiritus, sed esset verbum humanum.: 1
  • Vere tulit pœnas quas damnati tulissemus, non quidam tamdiu, non omnes, non in eo loco, non cum illis effectis; sed tamen sensit justam Dei iram.: 1
  • Via divinitus proposita et patefacta perveniendi ad immortalitatem, seu æternam vitam: 1
  • Vitium itaque est, quo ad peccandum proni efficimur, hoc est inclinamur ad consentiendum ei, quod non convenit, ut illud scilicet faciamus aut dimittamus. Hunc vero consensum proprie peccatum nominamus, hoc est culpam animæ, qua damnationem meretur.: 1
  • Vocatio est actus gratiæ applicatricis Spiritus Sancti, quo is benignissimam Dei erga universum genus humanum lapsum voluntatem per externam Verbi prædicationem, in se semper sufficientem ac efficacem, manifestat, et bona per Redemtoris meritum parta, omnibus in universum hominibus offert, ea seria intentione, ut omnes per Christum salvi fiant et æterna vita donentur.: 1
  • Volens namque Deus rationabilem creaturam voluntarii boni munere et liberi arbitrii potestate donare, utriusque partis possibilitatem homini inserendo proprium ejus fecit, esse quod velit; ut boni ac mali capax, natural iter utrumque posset, et ad alterumque voluntatem deflecteret.: 1
  • Vult (Socinus) partem omnem offensam esse pœnæ creditorem: atque in ea tale habere jus, quale alii creditores in rebus sibi debitis, quod jus sæpe etiam dominii voce appellat: ideoque sæpissime repitit Deum hic spectandum, ut partem offensam, ut creditorem, ut dominum tria hæc ponens tanquam tantundem valentia. Hic error Socini . . . . per totam ipsius tractationem diffusus . . . . ipsius τὸ πρῶτον ψεῦδος: 1
  • [Christus,] postquam . . . . super omnes cœlos ascendit, et revera omnia implet, et ubique non tantum ut Deus, verum etiam ut homo, præsens dominatur et regnat, a mari ad mare.: 1
  • ab eventu: 1 2
  • ab extra: 1 2 3 4 5 6 7
  • ab extra incidens: 1
  • acceptatio: 1
  • acceptatione gratuita: 1
  • accidens, i.e.: 1
  • accidentia sine subjecto: 1
  • ad extra: 1 2
  • ad hominem: 1
  • ad multorum exhaurienda peccata: 1
  • aliud esse peccatum, aliud pœnam, peccati, aliud utrumque, id est, ita peccatum, ut ipsum sit etiam pœna peccati, . . . . pertinet originale peccatum ad hoc genus tertium, ubi sic peccatum est, ut ipsum sit et pœna peccati.: 1
  • amor virtutis: 1
  • anima: 1
  • anima mundi: 1 2 3
  • animus: 1 2 3
  • ante rem: 1
  • antecedens: 1
  • arbitrium a Deo motum: 1
  • attollo et mihi impono, i.e: 1
  • aversio voluntatis a bono incommunicabili: 1
  • bonum: 1
  • capacitas: 1
  • capax naturæ divinæ: 1
  • caro extra : 1
  • cognitio veritatis: 1
  • commiscentur: 1
  • communicatio naturarum: 1
  • communio idiomatum: 1
  • compositum: 1
  • concursus: 1 2
  • conditiones, seu concreatæ essentiales naturæ proprietates: 1
  • consequens: 1
  • constitutus fuerat: 1
  • corpus, anima: 1
  • correlata: 1
  • creare: 1
  • creatum oblatum tantum valet, pro quanto Deus acceptat: 1
  • culpa: 1
  • cultus: 1
  • cum flamma accendit flammam, neque tota flamma accendens transit in accensam neque pars ejus in eam descendit: ita anima parentum generat animam filii, ei nihil de cedat.: 1
  • decretum absolutum: 1
  • decretum hypotheticum: 1
  • decretum universale hypotheticum: 1
  • deordinatio: 1
  • descensus ad inferos: 1 2 3 4
  • destinatio mediorum, quibus tum æterna salus satisfactione Christi parta, turn vires credendi omnibus hominibus offeruntur, ut satisfactionem Christi ad salutem acceptare et sibi applicare queant.: 1
  • divino Spiritu impulsi eoque dictante: 1
  • duo asseres agglutinatos: 1
  • eam quæ in ligno facta fuerat inobedientiam, per eam quæ in ligno fuerat obedientiam sanans . . . . In primo quidem Adam offendimus, non facientes ejus præceptum; in secundo autem Adam reconciliati sumus, obedientes usque ad mortem facti.: 1
  • ein besonderes Fürsichseyn: 1
  • esse: 1 2
  • essentia: 1
  • et ante adventum Domini fuerunt homines impeccabiles, id est, sine peccato.: 1
  • ex Græco ita verba Christi legi possunt, ut dicat, filium hominis non quidem esse in cœlo, sed fuisse. Vox enim Græca ‬ὤν: 1
  • ex Maria virgine: 1
  • ex mundo intelligibili mundus sensibilis perfectus natus est ex perfecto.: 1
  • ex nihilo: 1 2 3 4
  • ex se: 1
  • ex substantia matris suæ: 1 2
  • ex traduce: 1 2 3 4
  • expiare: 1
  • expiatio: 1
  • extra carnem: 1 2
  • felix necessitas boni: 1
  • fides obsequiosa: 1
  • formale: 1
  • frenum: 1
  • genera: 1
  • gradus non mutant speciem: 1
  • gratia cooperans.: 1
  • gratia gratis data: 1
  • gratia gratum faciens: 1 2
  • gratia habitualis: 1
  • gratia operans: 1
  • gratia præveniens: 1
  • gratia preveniens: 1
  • gratia prima: 1
  • habet vim aut potentiam activam supernaturalem ac vere divinam ad producendos supernaturales effectus, scilicet, mentes hominum convertendas, regenerandas et renovendas.: 1
  • habitus: 1
  • hominum natorum actualem punitionem ulteriorem non fieri nudo intuitur Adamicæ transgressionis absque interveniente etiam propria corruptione et fluentibus hinc sceleribus variis, neminem orthodoxum possent habere obloquentem.: 1
  • homo: 1
  • in actu: 1
  • in loco: 1
  • in potentia: 1
  • in puris naturalibus: 1
  • in quo omnes peccaverunt: 1
  • in re: 1
  • in statu integritatis: 1
  • incitat, exstimulat, adjuvat et cerroborat, quantum satis est: 1
  • inest unicuique proprium: 1
  • infinitum: 1
  • infusio gratiæ: 1
  • inordinatio naturæ: 1
  • inordinatio virium animæ: 1
  • instanter: 1
  • inter alia, : 1
  • internuncius: 1
  • ipso facto: 1 2 3 4 5
  • ita in Christo conjunguntur, ut non solum eorum operationes distinctas exerat, sed eadem actio a tribus simul prodeat, quod rei admirabilitatem non parum auget. Sic Crux Christi, quæ est Altare sacerdotis, in quo se in victimam Deo obtulit, est etiam schola prophetæ, in qua nos docet mysterium salutis, unde Evangelium vocatur verbum crucis, et Trophæum regis, in qua scil. triumphavit de principatibus et potestatibus. Col. ii. 15: 1
  • justificatio: 1
  • justitia civilis: 1
  • justus: 1
  • lex sic mittit ad regnum cœlorum, quomodo et evangelium.: 1
  • liberum arbitrium: 1
  • limbos infantum: 1
  • limbus patrum: 1
  • malum metaphysicum: 1
  • malum morale: 1
  • materia medica: 1
  • materiale: 1
  • modus agendi: 1
  • modus existendi: 1 2 3 4 5 6 7 8 9
  • monstrum: 1
  • motus primo primi: 1
  • naturæ vitio premimur: 1
  • natura: 1 2 3
  • natura finita: 1
  • natura humana capax est naturæ divinæ.: 1
  • natura naturans: 1
  • natura naturata: 1
  • natura, seu substantia, seu essentia: 1
  • nec Verbum extra carnem nec caro extra Verbum: 1
  • nec aliter expiari potest: 1
  • nihil simus, nisi putida caro: 1
  • nisus: 1
  • non enim in sua natura Deus mori potest. Postquam autem Deus et homo unitus est in una persona, recte et vere dicitur: Deus mortuus est, quando videlicet ille homo moritur, qui cum Deo unum quiddam, seu una persona est.: 1
  • non potest peccare: 1 2
  • non sequitur: 1
  • non-ens: 1
  • nondum intelliget quomodo plures homines in specie sint unus homo.: 1
  • nostrum in usu doctrinæ studium: 1
  • obiter dicta: 1
  • omne minus bonum habet rationem mali: 1
  • omne vivum ex vivo: 1
  • omnia in universum plena esse Christi etiam juxta humanam naturam: 1
  • omnibus transfusum: 1
  • orcus rapax: 1
  • originale delictum: 1
  • originales rerum antequam exstiterunt formæ: omnia constiterunt in ipso arehetypice sive actu: 1
  • pœna: 1
  • pœna vicaria: 1
  • pœnas corporis: 1
  • particula spiritus divini in corpore inclusa: 1
  • peccatorum pœnam et reatum ultro in se suscipit.: 1
  • peccatum: 1 2 3
  • peccatum alienum: 1
  • peccatum, quod est mors animæ: 1
  • per: 1
  • per naturæ conditionem: 1
  • per prophetas admonens: 1
  • permanebit: 1
  • perversio voluntatis et obliquitas unicuique inhærens, per quam peccatores proprie et formaliter dicimur, cum primum homines esse incipimus.: 1
  • philosophia sacra: 1
  • physica, naturalis communicatio: 1
  • plane occulta, fructifera et vinifera natura.: 1
  • portentum: 1
  • positus erat: 1
  • potentia: 1
  • potentia ordinata: 1 2 3 4 5 6
  • potest non peccare: 1
  • presbyter: 1
  • pretium: 1
  • primâ facie: 1 2
  • primus inter pares: 1
  • privatio boni: 1
  • procuratione institutionis salutaris, excitatione per exempla virtutis illustria, paupertate, calamitatibus, admonitionibus amicorum et inimicorum: 1
  • propitiatio: 1
  • propitium facio: 1
  • propitium reddere: 1 2
  • propter peccatum Adami: 1
  • propter peccatum alienum: 1
  • propter peccatum proprium: 1
  • pura naturalia: 1
  • puris naturalibus: 1 2
  • puris naturalibus : 1
  • quæ peccatores oblata salutis media amplectentes æterna salute donare constituit.: 1
  • quatenus infinitus est, sed quatenus per elementa nascentis telluris explicatur: 1
  • quatenus ratione instructa est, cujus ministerio, veluti sceptro quodam, omnia sibi subjicere potest.: 1
  • qui Christum non invocant nec adorandum censent: 1
  • qui vocationem ad salutem non sola Evangelii prædicatione, sed naturæ etiam ac Providentiæ operibuis, citra ullum exterius præconium expediri sentiunt: 1
  • quid et quantum Deus atque homo faciant, ubi aut quando Deus aut homo incipiat, seu desinat, Deus solus agat, seu homo aliquid conferat.: 1
  • quid pro quo: 1 2
  • quoad hoc: 1
  • quod nihil habeat rationem peccati, nisi fiat a volente et sciente: 1
  • quod non tantum prædicatio pœnitentiæ, verum etiam promissio evangelii sit universalis, hoc est ad omnes homines pertineat: 1
  • quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est.: 1
  • rationem, et voluntatem, quæ maxime solidæ sunt animæ partes: 1
  • reatus: 1 2
  • reatus culpæ: 1 2
  • reatus pœnæ: 1 2
  • recta ratio: 1
  • reductio ad absurdum: 1
  • regnum cœlorum: 1
  • relictis omnibus formis: 1
  • res: 1 2
  • res in natura: 1
  • retractio: 1
  • satisfactio: 1
  • sciente et volente: 1
  • sed: 1
  • si sine Deo esset: 1
  • sine prævenienti Spiritus inspiratione, atque ejus adjutorio: 1
  • sine qua non: 1
  • sua morte pro nostris peccatis satisfecit: 1
  • substantia: 1 2 3
  • sufferre: 1
  • sufficienter pro omnibus, efficaciter tantum pro electis: 1
  • summum bonum: 1
  • suppositum: 1 2
  • suppositum intelligens: 1
  • sursum ferre: 1
  • tanquam [mortem] expiatoriam, eandemque vicariam, velut pœnam peccatorum hominum omnium ab ipso susceptam, etc.: 1
  • terra firma: 1
  • tertium quid: 1
  • traducere: 1
  • transfusio idiomatum: 1
  • unio, communio, communicatio, naturarum: 1
  • unione tumu personali tum mystica.: 1
  • universalismus hypotheticus: 1
  • usus loquendi: 1 2
  • ut Dei semper gratiæ addamus auxilium.: 1
  • ut externam vocationem internæ non opponamus, nec unam ab altera separemus, cum externa vocatio internæ medium sit ac organon et per illam Deus efficax sit in cordibus hominum. Si externa vocatio non ex asse congruit internæ, si externe vocatus esse potest qui non interne, vana fuerit, fallax, illusoria.: 1
  • ut sine virtute, ita sine vitio: 1
  • vel fomes: 1
  • vera auctoritas: 1
  • veram et propriam peccati rationem habet: 1
  • virtus: 1
  • vis a tergo: 1
  • vita æterna: 1
  • vitium: 1 2 3 4 5
  • vocalis, verbalis, et oralis: 1
  • voluntas generalis: 1
  • voluntas specialis: 1 2
« Prev Latin Words and Phrases Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |