aA
aA
aA
aA
aA
aA
Systematic Theology - Volume I
« Prev Latin Words and Phrases Next »

Index of Latin Words and Phrases

  • philosophia prima: 1
  • Æqualis et constans animi affectio, qua homo, necessitudinem suam eandemque æternam, quæ ei cum summo omnium rerum auctore ac moderatore sanctissimo intercedit, intimo sensu complexus, cogitationes, voluntates et actiones suas ad eum referre studet.: 1
  • Æternitas Dei est duratio vel permanentia essentiæ divinæ interminabilis, sine principio et fine carens, et indivisibilis, omnem omnino successionem excludens.: 1
  • Æternitas est tota simul.: 1
  • “Consideremus,” says Leibnitz, “eorum sententiam, qui rebus creatis veram, et propriam actionem adimunt, . . . . qui putant non res agere, sed Deum ad rerum præsentiam, et secundum rerum aptitudem; adeoque res occasiones esse, non causas, et recipere, non efficere aut elicere.”: 1
  • “Ex nostris,” he says, “quidam concursum tantum prævium volunt quoad bona opera gratiæ, sed in aliis omnibus simultaneum sufficere existimant.”: 1
  • “Existimant,” says Spinoza, “Deum tamdiu nihil agere, quamdiu natura solito ordine agit; et contra, potentiam naturæ et causas naturales tamdiu esse oticsas, quam diu Deus agit; duas itaque potentias numero ab invicem distinctas imaginantur, scilicet, potentiam Dei et potentiam rerum naturalium, a Deo tamen certo modo determinatam.”: 1
  • “Nam quid est aliud tota creatura,” Luther asks, “quam verbum Dei a Deo prolatum, seu productum foras? . . . . Mundum et omnia creavit facillimo opere, dicendo scilicet, ut non plus negotii Deo sit in creatione, quam nobis in appellatione.”: 1
  • “Prima causa,” says Turrettin, “est primum movens in omni actione, ideo causa secunda non potest movere, nisi moveatur, nec agere, nisi acta a prima; alioqui erit principium sui motus, et sic non amplius esset causa secunda, sed prima.”: 1
  • “Quid est præscientia,” asks Augustine, “nisi scientia futurorum? Quid autem futurum est Deo, qui omnia supergreditur tempora? Si enim scientia Dei res ipsas habet, non sunt ei futuræ, sed præsentes, ac per hoc non jam præscientia, sed tantum scientia dicipotest.”: 1
  • “summa indifferentia,” he says, “in Deo, summum est ejus omnipotentiæ argumentam.”: 1
  • Absolute possibilia sunt, quæ nec Dei naturæ, nec aliarum rerum extra Deum essentiæ contradicunt.: 1
  • Actio Dei, qua in causas earumque principia influendo, creaturas excitat, et agendum præmovet, et ad hoc potius quam ad illud agendum applicat. Simultaneus : 1
  • Actus positivus et directus, quo Deus in genere in causas efficientes rerum conservandas influxu vero et reali influit, ut in natura, proprietatibus et viribus suis persistant ac permaneant.: 1
  • Ad coërcenda petulantia ingenia decernit (Synodus), ut nemo, suæ prudentiæ innixus in rebus fidei et morum ad ædificationem doctrinæ Christiana pertinentium, Sacram Scripturam ad suas sensus contorquens contra eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum Sanctarum, aut etiam contra unanimem consensum patrum ipsam scripturam sacram interpretari audeat, etiamsi hujus modi interpretationes nullo unquam tempore in lucem edendæ forent. Qui contravenerint, per ordinarios declarentur et pœnis a jure statutis puniantur.: 1
  • Ad gubernationem concursus pertinet, quo Deus non solum dat vim agendi causis secundis et eam conservat, sed et easdem movet et applicat ad agendum. Præcursus etiam dicitur, nam causæ secundm non movent nisi motæ.: 1
  • Ad providentiam divinam non pertinet, naturam rerum corrumpere, sed servare: unde omnia movet secundum eorum conditionem: ita quod ex causis necessariis per motionem divinam consequuntur effectus ex necessitate; ex causis autem contingentibus sequuntur effectus contingentes. Quia igitur voluntas est activum principium non determinatum ad unum, sed indifferenter se habens ad multa, sic Deus ipsam movet, quod non ex necessitate ad unum determinat, sed remanet motus ejus contingens et non necessarius, nisi in his ad quæ naturaliter movetur.: 1
  • Ad quæstionem tuam, an de Deo tam claram, quam de triangulo habeam ideam, respondeo affirmando. Non dico, me Deum omnino cognoscere; sed me quædam ejus attributa, non autem omnia, neque maximam intelligere partem, et certum est, plurimorum ignorantiam, quorundam eorum habere notitiam, non impedire. Quum Euclidis elementa addiscerem, primo tres trianguli angulos duobus rectis æquari intelligebam; hancque trianguli proprietatem clare percipiebam, licet multarum aliarum ignarus essem.: 1
  • Affectus in Deo denotat effectum.: 1
  • Affirmamus ex Dei verbo, Ecclesiam esse fidelium cœtum, qui in verbo Dei sequendo et pura religione colenda consentiunt, in qua etiam quotidie proficiunt.: 1
  • Arianorum venenum non jam portiunculam quamdam, sed pene orbem totum contaminaverat, adeo ut prope cunctis Latini sermonis episcopis partim vi partim fraude deceptis caligo quædam mentibus effunderetur.: 1
  • Attributa divina a parte rei et in se non multa sunt, sed ut ipsa essentia divina, ita et attributa, quæ cum illa identificantur, simplicissima unitas sunt; multa vero dicuntur (1.) συγκαταβατικῶς: 1
  • Attributa divina ab essentia divina et a se invicem, distinguuntur non nominaliter neque realiter sed formaliter, secundum nostrum concipiendi modum, non sine certo distinctionis fundamento.: 1
  • Attributa divina nec rei, nec rationis distinctione, inter se aut ab essentia divina distingui; sed omnem distinctionem esse solum in nominibus.: 1
  • Auctoritas siquidem ex vera ratione processit, ratio vero nequaquam ex auctoritate. Omnis autem auctoritas, quæ vera ratione non approbatur, infirma videtur esse. Vera autem ratio, quum virtutibus suis rata atque immutabilis munitur, nullius auctoritatis adstipulatione roborari indiget.: 1
  • Beatitudo non est virtutis præmium, sed ipsa virtus.: 1
  • Bechaí : 1
  • Cogita frequens illud יהי: 1
  • Cogito ergo sum: 1 2
  • Cognitio æternæ et infinitæ essentiæ Dei, quam unaquæque idea involvit, est adæquata et perfecta.: 1
  • Concurrit Deus cum naturalibus ad modum causæ naturalis, cum causis liberis per modum causæ liberæ.: 1
  • Concursus: 1 2 3
  • Conficitur,” he says, “inde veram philosophiam esse veram religionem conversimque veram religionem esse veram philosophiam.: 1
  • Conficitur,” he says, “veram esse philosophiam veram religionem, conversimque veram religionem esse veram philosophiam.: 1
  • Congregatio sanctorum et vere credentium.: 1
  • Congregatio sanctorum, qui habent inter se societatem ejusdem evangelii seu doctrinæ, et ejusdem Spiritus Sancti, qui corda eorum renovat, sanctificat et gubernat: 1
  • Congregatio sanctorum.: 1
  • Consentientes tenet, non invitos cogit.: 1
  • Conservatio continuata creatio Dei activa est. Si enim creatio et conservatio duæ actiones distinctæ forent, creatio primo cessaret, ac tum conservatio vel eodem, quo creatio cessavit, vel sequenti momento inciperet.: 1
  • Conservatio est quædam continuatio. Quemadmodum creatio est prima productio rei ex nihilo, ita est conservatio rei continuatio, ne in nihilum recidat. Deus mundum sustinet.: 1
  • Conservationi annihilatio opponitur. Cessante actione conservante res in nihilum collabitur.: 1
  • Constat causas secundas non rite causas vocari. . . . . Essentiam, virtutem, et operationem habent non suam sed numinis. Instrumenta igitur sunt.: 1
  • Corpus ac societas fidelium, quos Deus ad vitam æternam prædestinavit.: 1
  • Credimus et confitemur unicam Ecclesiam catholicam seu universalem, quæ est sancta congregatio seu cœtus omnium fidelium Christianorum, qui totam suam salutem ab uno Jesu Christo exspectant, abluti ipsius sanguine et per Spiritum ejus sanctificati atque obsignati. Hæc Ecclesia sancta nullo est aut certo loco sita et circumscripta, aut ullis certis personis astricta aut alligata: sed per omnem orbem terrarum sparsa atque diffusa est.: 1
  • Credimus, confitemur et docemus, unicam regulam et normam secundum quam omnia dogmata omnesque doctores æstimari et judicari oporteat, nullam omnino aliam esse, quam prophetica et apostolica scripta cum V. tum N. Testamenti.: 1
  • Cum actus qua talis semper bonus sit quoad entitatem suam, Deus ad illum concurrit effective, et physice. . . . . (quoad malitiam) Deus nec causa physica potest ejus dici, quia nec illam inspirat aut infundit, nec facit; nec ethica, qui nec imperat, aut approbat et suadet, sed severissime prohibet et punit.: 1
  • Cum igitur dicitur, Deus est bonus; non est sensus, Deus est causa bonitatis; vel Deus non est malus. Sed est sensus: Id, quod bonitatem dicimus in creaturis, præexistit in Deo; et hoc quidem secundum modum altiorem. Unde ex hoc non sequitur, quod Deo competat esse bonum, in quantum causat bonitatem; sed potius e converso, quia est bonus, bonitatem rebus diffundit.: 1
  • Cum providentia non concurrat cum voluntate humana, vel per : 1
  • Demones possunt facere miracula: quæ scilicet homines mirantur, in quantum eorum facultatem et cognitionem excedunt.: 1
  • Deum esse ens summe perfectum concedunt omnes. Entis autem summe perfecti Idea est ut sit substantia una, simplex, indivisibilis, viva et vivifica, ubique semper necessario existens, summe intelligens omnia, libere volens bona, voluntate efficiens possibilia, effectibus nobilioribus similitudinem propriam quantum fieri potest, communicans, omnia in se continens, tanquam eorum principium et locus, omnia per præsentiam substantialem cernens et regens, et cum rebus omnibus, secundum leges accuratas ut naturæ totius fundamentum et causa constanter coöperans, nisi ubi aliter agere bonum est.: 1
  • Deum non solum inclinare voluntates malas ad unum potius, quam ad aliud permittendo, ut ferantur in unum, et non permittendo, ut ferantur in aliud, ut Hugo recte docuit, sed etiam positive inclinando in unum et avertendo ab alio.: 1
  • Deum nullo modo fato subjicio, sed omnia inevitabili necessitate ex Dei natura sequi concipio.: 1
  • Deus “est in omnibus per potentiam, in quantum omnia ejus potestati subduntur; est per præsentiam in omnibus, in quantum omnia nuda sunt et aperta oculis ejus. Est in omnibus per essentiam in quantum adest omnibus ut causa essendi sicut dictum est.”: 1
  • Deus “immediate influit in actionem et effectum creaturæ, ita ut idem effectus non a solo Deo, nec a sola creatura, nec partim a Deo, partim a creatura, sed una eademque efficientia totali simul a Deo et creatura producatur, a Deo videlicet ut causa universali et prima, a creatura ut particulari et secunda.”: 1
  • Deus “non voluit tres angulos trianguli æquales esse duobus rectis, quia cognovit aliter fieri non posse. Sed contra . . . . quia voluit tres angulos trianguli necessario æquales esse duobus rectis, idcirco jam hoc verum est, et fieri aliter non potest, atque ita de reliquis.”: 1
  • Deus est essentia omnium creaturarum et esse omnium: 1
  • Deus est essentia spiritualis infinita: 1
  • Deus est ipsum esse subsistens, omnibus modis indeterminatum.: 1
  • Deus est unus re et plures ratione, quia intellectus noster ita multipliciter apprehendit Deum, sicuti res multipliciter ipsum representant.: 1
  • Deus est, Natura necessaria, a mundo diversa, summas complexa perfectiones et ipsius mundi causa: 1
  • Deus ex machina.: 1
  • Deus non potest facere aliquid præter ea quæ facit: 1
  • Deus non solum permittit impios agere multa mala, nec solum deserit pios ut cogantur pati quæ ab impiis inferuntur; sed etiam præsidet ipsis voluntatibus malis, easque regit et gubernat, torquet ac flectit in eis invisibiliter operando, ut licet vitio proprio malæ sint, tamen a divina providentia ad unum potius malum, quam ad aliud, non positive sed permissive ordinentur.: 1
  • Deus omnipotens, quia potest quæ vult, quæque ejus veritati, justitiæ conveniunt.: 1
  • Deus per intellectum suum causat res, cum suum esse sit suum intelligere.: 1
  • Deus per intellectum suum causat res, cum suum esse sit suum intelligere. Unde necesse est, quod sua scientia sit causa rerum.: 1
  • Dicente seu jubente Deo: 1
  • Dicunt nonnulli, ideo Deum dici justum, sanctum, misericordem, veracem, etc., non quod revera sit talis, sed quod duntaxat sanctitatis, justitiæ, misericordiæ, veritatis, etc., causa sit et auctor in aliis. Sed si Deus non est vere misericors, neque vere perfectus, vere sanctus, etc., sed causa tantum misericordiæ et sanctitatis in aliis, ita etiam et nos pariter juberemur esse non vere misericordes, non vere perfecti, etc., sed sanctitatis saltem et misericordiæ in aliis auctores.: 1
  • Distingue inter revelationem et inspirationem. Revelatio vi vocis est manifestatio rerum ignotarum et occultarum, et potest fieri multis et diversis modis. . . . . Inspiratio . . . . est interna conceptum suggestio, seu infusio, sive res conceptæ jam ante scriptori fuerint cognitæ, sive occultæ. Illa potuit tempore antecedere scriptionem, hæc cum scriptione semper fuit conjuncta et in ipsam scriptionem influebat.: 1
  • Distinguendum inter effectum et defectum, inter actionem et actionis ἀταξίαν: 1
  • Divinæ dicuntur quæ acceptæ sunt ab ipso Christo apostolos docente, et nusquam in divinis literis in veniuntur. . . . . Apostolicæ traditiones proprie dicuntur illæ, quæ ab apostolis institutæ sunt, non tamen sine assistentia Spiritus Sancti et nihilominus non extant scriptæ in eorum epistolis. . . . . Ecclesiasticæ traditiones proprie dicuntur consuetudines quædam antiquæ vel a prælatis vel a populis inchoatæ, quæ paulatim tacito consensu populorum vim legis obtinuerunt. Et quidem traditiones divinæ eandem vim habent, quam divinae præcepta sive divina doctrina scripta in Evangeliis. Et similiter apostolicæ traditiones non scriptæ eandem vim habent, quam apostolica, traditiones scriptæ. . . . . Ecclesiasticæ autem traditiones eandem vim habent, quam decreta et constitutiones ecclesiasticæ, scriptæ.: 1
  • Dominus: 1 2
  • Dominus possidet me: 1
  • Duo sunt causarum genera, aliæ definitæ et generales, quæ eodem modo semper agunt, ut ignis qui urit, sol qui lucet; aliæ indefinitæ et liberæ, quæ possunt agere vel non agere, hoc vel illo modo agere: ita Deus naturam earum conservat, et cum illis juxta eam in agendo concurrit; cum definitis, ut ipse eas determinet sine determinatione propria; cum indefinitis vero et liberis, ut ipsæ quoque se determinent proprio rationis judicio, et libera voluntatis dispositione, quam Deus non aufert homini, quia sic opus suum destrueret, sed relinquit et confirmat.: 1
  • Ea res libera dicetur, quæ ex sola suæ naturæ necessitate existit et a se sola ad agendum determinatur. Necessaria autem, vel potius coacta quæ ab alio determinatur ad existendum et operandum certa ac determinata ratione.: 1
  • Ecclesia manet et manebit.: 1
  • Ecclesia non parietibus consistit, sed in dogmatum veritate, Ecclesia ibi est ubi fides vera est. Ceterum ante annos quindecim aut viginti parietes omnes hic ecclesiarum hæretici (Ariani) possidebant, Ecclesia autem vera illic erat, ubi vera fides erat.: 1
  • Ego cogito, ergo sum, sive existo,’ existentiam ex cogitatione per syllogismum deducit, sed tanquam rem per se notam simplici mentis intuitu agnoscit.: 1
  • Ego te absolvo: 1
  • Ens absolutum: 1
  • Ens quod in se continet rationem, cur aliud existat: 1
  • Eodem hoc modo demonstratur, in mente nullam dari facultatem absolutam intelligendi, cupiendi, amandi, etc.: 1
  • Esse Deos, quoniam insitas eorum, vel potius innatas cognitiones habemus.: 1
  • Est Deus ubique illocaliter, impartibiliter, efficaciter; non definitive ut spiritus, non circumscriptive ut corpora, sed repletive citra sui multiplicationem, extensionem, divisionem, inclusionem, aut commixtionem more modoque divino incomprehensibili.: 1
  • Est definitio, earum rerum, quæ sunt ejus rei propriæ, quam definire volumus, brevis et circumscripta quædam explicatio.: 1
  • Est quædam imago Trinitatis, ipsa mens, et notitia ejus, quod est proles ejus ac de seipsa verbum ejus, et amor tertius, et hæc tria unum atque una substantia.: 1
  • Et certe id, quo majus cogitari nequit, non potest esse in intellectu solo. Si enim vel in solo intellectu est, potest cogitari esse et in re, quod majus est. . . . . Existit ergo procul dubio aliquid, quo majus cogitari non valet, et in intellectu et in re.: 1
  • Et quis non Patrem potiorem confitebitur, ut ingenitum a genito, ut patrem a filio, ut eum qui miserit ab eo qui missus est, ut volentem ab ipso qui obediat? Et ipse nobis erit testis: Pater major me est. : 1
  • Eternitas est interminabilis vitæ simul et perfecta possessio.: 1
  • Etiamsi nullus alius miraculorum esset usus, nisi ut absolutam illam divinæ voluntatis libertatem demonstrent, humanamque arrogantiam, immodicæ legis naturalis admirationi junctam, compescant, miracula haud temere essent edita.: 1
  • Ex his — sequitur, nomen miraculi non nisi respective ad hominum opiniones posse intelligi, et nihil aliud significare quam opus, cujus causam naturalem exemplo alterius rei solitæ explicare non possumus.: 1
  • Ex nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti: 1
  • Ex patrum — verbis et factis non sunt exstrueudi articuli fidei — Regulam autem aliam habemus, ut videlicet verbum Dei condat articulos fidei et præterea nemo, ne angelus quidem.: 1
  • Ex quibus omnibus constat, unum eundemque esse justum et bonum legis et evangeliorum Deum, et benefacere cum justitia et cum bonitate punire.: 1
  • Fecisti cœlum et terram; non de te: nam esset æquale unigenito tuo, ac per hoc et tibi, . . . . et aliud præter te non erat, unde faceres ea; . . . . et ideo de nihilo fecisti cœlum et terram.: 1
  • Filius dicitur imago et λόγος: 1
  • Filius non hoc tantum habet nascendo, ut Filius sit, sed omnino ut sit. . . . . Filius non tantum ut sit Filius, quod relative dicitur, sed omnino ut sit, ipsam substantiam nascendo habet.: 1
  • Fuisse et futurum esse non est in ea [scil. vita divina: 1
  • Hæc — tria, memoria, intelligentia, voluntas, quoniam non sunt tres vitæ, sed una vita; nec tres mentes, sed una mens: consequenter utique nec tres substantiæ sunt, sed una substantia.: 1
  • Hæc cernitur (a: 1
  • Habemus ideam Dei, hujusque ideæ realitas objectiva nec formaliter nec eminenter in nobis continetur, nec in ullo alio præterquam in ipso Deo potest contineri; ergo hæc idea Dei, quæ in nobis est, requirit Deum pro causa; Deusque proinde existit.: 1
  • Habet mens rationalis, quum se cogitando intelligit, secum imaginem suam ex se natam, id est cogitationem sui ad suam similitudinem, quasi sua impressione formatam, quamvis ipsa se a sua imagine, non nisi ratione sola, separare possit, quæ imago ejus verbum ejus est. Hoc itaque modo, quis neget, summam sapientem, quum se dicendo intelligit, gignere consubstantialem sibi similitudinem suam, id est Verbum suum.: 1
  • Hic Spiritus Sanctus ab ipso mundi initio aquis legitur superfusus; non materialibus aquis quasi vehiculo egens, quas potius ipse ferebat et complectentibus firmamentum dabat con gruum motum et limitem præfinitum. . . . [Hic est] spiritus vitæ cujus vivificus calor animat omnia et fovet et provehit et fœcundat. Hic Spiritus Sanctus omnium viventium anima, ita largitate sua se omnibus abundanter infundit, ut habeant omnia rationabilia et irrationabilia secundum genus suum ex eo quod sunt et quod in suo ordine suæ naturæ competentia agunt. Non quod ipse sit substantialis anima singulis, sed in se singulariter manens, de plenitudine sua distributor magnificus proprias efficientias singulis dividit et largitur; et quasi sol omnia calefaciens, subjecta omnia nutrit, et absque ulla sui diminutione, integritatem suam de inexhausta abundantia, quod satis est, et sufficit omnibus, commodat et impartit.: 1
  • Hinc sequitur mentem humanam partem esse infiniti intellectus Dei: ac: 1
  • Hoc quidem recte judicantibus semper constabit, insculptum mentibus humanis esse divinitatis sensum, qui deleri nunquam potest.: 1
  • Homo est notio quædam intellectualis in mente divina æternaliter facta. Verissima et probatissima definitio hominis est ista: et non solum hominis, verum etiam omnium quæ in divina sapientia facta sunt.: 1
  • Id ipsum etiam nomine Prædeterminationis, seu Præmotionis solet designari, qua Deus ciet et applicat causam secundam ad agendum, adeoque antecedenter ad omnem operationem creaturæ, seu prius natura et ratione quam creatura operetur, eam realiter et efficaciter movet ad agendum in singulis actionibus, adeo ut sine hac præmotione causa secunda operari non possit, ea vero posita impossibile sit in sensu composito causam secundam non illud idem agere ad quod a prima causa præmovetur.: 1
  • In æternitate est unicum instans semper præsens et persistens: 1
  • In Deo idem est esse et intelligere et velle.: 1
  • In mente nulla est absoluta sive libera voluntas. Mens certus et determinatus modus cogitandi est adeoque suarum actionum non potest esse causa libera.: 1
  • In scriptura sancta habet unversalis Christi Ecclesia plenissime exposita, quæcunque pertinent cum ad salvificam fidem, tum ad vitam Deo placentem.C. ii. p. 479, ibid: 1
  • Infallibilis est regula et catholica. Quacunque credit, tenet, et servat Romana Ecclesia, et in Scripturis non habentur, illa ab apostolis esse tradita; item quarum observationum initium, author et origo ignoretur, vel inveniri non potest, illas extra omnem dubitationem ab apostolis tradita esse.: 1
  • Ingemuit totus orbis terrarum, et Arianum se esse miratus est.: 1
  • Intellectus enim omnium in Deo essentia omnium est. Siquidem id ipsum est Deo cognoscere, priusquam fiunt, quæ facit, et facere, quæ cognoscit. Cognoscere ergo et facere Dei unum est.: 1
  • Intellectus enim rerum veraciter ipsæ res sunt, dicente Sancto Dionysio, ‘Cognitio eorum, quæ sunt, ea, quæ sunt, est.’: 1
  • Intellectus et voluntas, qui Dei essentiam constituerent, a nostro intellectu et voluntate toto cœlo differe deberent, nec in ulla re, præterquam in nomine, convenire possent; non aliter scilicet, quam inter se conveniunt canis, signum cœleste, et canis, animal latrans.: 1
  • Ipse Deus enim fons nostræ beatudinis, ipse omnis appetitionis est finis. Hunc eligentes vel potius religentes amiseramus enim negligentes: hunc ergo religentes, unde et religio dicta perhibetur, ad eum dilectione tendimus ut perveniendo quiescamus.: 1
  • Justitia erga Deos religio, erga parentas pietas, creditis in rebus fides, in moderatione animadvertendi lenitas, amicitia in benevolentia nominatur.: 1
  • Leges naturæ universales,” he says, “mera esse decreta Dei, quæ ex necessitate et perfectione naturæ divinæ sequuntur. Si quid igitur in natura contingeret, quod ejus universalibus legibus repugnaret, id decreto et intellectui et naturæ divinæ necessario etiam repugnaret; aut si quis statueret, Deum aliquid contra leges naturæ agere, is simul etiam cogeretur statuere, Deum contra suam naturam agere, quo nihil absurdius.: 1
  • Licet Filius sit a Patre, non minus tamen αὐτόθεος: 1
  • Longe vero tutius est in ea quam tradit relatione subsistere, quam subtilius penetrando ad sublime mysterium, per multas evanidas speculationes evagari. Ergo quibus cordi erit sobrietas et qui fidei mensura contenti erunt, breviter quod utile est cognitu accipiant: nempe quum profitemur nos credere in unum Deum, sub Dei nomine intelligi unicam et simplicem essentiam, in qua comprehendimus tres personas vel hypostaseis: ideoque quoties Dei nomen indefinite ponitur, non minus Filium et Spiritum, quam Patrem designari: ubi autem adjungitur Filius Patri, tunc in medium venit relatio: atque ita distinguimus inter personas. Quia vero proprietates in personis ordinem secum ferunt, ut in Patre sit principium et origo: quoties mentio sit Patris et Filii simul, vel Spiritus, nomen Dei peculiariter Patri tribuitur. Hoc modo retinetur unitas essentiæ et habetur ratio ordinis, quæ tamen ex Filii et Spiritus deitate nihil minuit: et certe quum ante visum fuerit Apostolos asserere Filium Dei illum esse, quem Moses et Prophetæ testati sunt esse Jehovam, semper ad unitatem essentiæ, venire necesse est.: 1
  • Malorum opera quoque decernit et regit. Tamen non est autor mali, quia mali sic aguntur a Deo, ut sponte, libere et sine coactione et impulsu violento agant. Deinde non infundit malitiam sicut bonitatem, nec impellit aut allicit ad peccandum.: 1
  • Maximus ait: Quodcunque intellectus comprehendere potuerit, id ipsum fit.: 1
  • Mens igitur quando cogitatione se conspicit, intelligit se et recognoscit: gignit ergo hunc intellectum et cognitionem suam. . . . . Hæc autem duo, gignens et genitum, dilectione tertia copulantur, quæ nihil est aliud quam voluntas fruendum aliquid appetens vel tenens.: 1
  • Minime Deus cogitandus est tanquam pendens ex lege ethica vel eidem subjectus tanquam potestati cuidam alienæ, sed Deus sanctus ipsa ea lex est, natura quidam hypostatica indutus.: 1
  • Miracula non debent præferri doctrinæ. . . . neque enim contra doctrinam a Deo revelatam ulla miracula valere debent.: 1
  • Miracula, si non habeant doctrinæ veritatem conjunctam nihil probant.: 1
  • Modus Deum colendi: 1
  • Moveri voluntarie est moveri ex se, id est, a principio intrinseco. Sed illud principium intrinsecum potest esse ab alio principio extrinseco. Et sic moveri ex se, non repugnat ei, quod movetur ab alio. — Illud quod movetur ab altero, dicitur cogi, si moveatur contra inclinationem propriam: sed si moveatur ab alio quod sibi dat propriam inclinationem, non dicitur cogi. Sic igitur Deus movendo voluntatem, non cogit ipsam: quia dat ei ejus propriam inclinationem.: 1
  • Mysticismus est persuasio de singulari animæ facultate ad immediatum ipsoque sensu percipiendum cum numine aut naturis coelestibus commercium jam in hac vita perveniendi, quo mens immediate cognitione rerum divinarum ac beatitate perfruatur.: 1
  • Nam Christianus per fidem debet ad intellectum proficere, non per intellectum ad fidem accedere, aut si intelligere non valet, a fide recedere. Sed cum ad intellectum valet pertingere, delectatur, cum vero nequit, quod capere non potest, veneratur.: 1
  • Nam si perpaucos exceperis, . . . . omnes (pastores) tempori obsecuti sunt: hoc tantum inter eos discriminis fuit, quod alii citius, alii seriùs in eam fraudem inciderunt, atque, alii impietatis duces antistitesque se præbuerunt.: 1
  • Natura, non artificiosa solum, sed plane artifex ab eodem Zenone dicitur; consultrix, et provida utilitatum opportunitatumque omnium. Censet [Zeno] enim artis maxime proprium est creare et gignere, quodque in operibus nostrarum artium manus officiet id multo artificiosius naturam officere.: 1
  • Nec tu tempore tempora præcedis, alioquin non omnia tempora præcederes sed præcedis omnia præterita celsitudine semper præsentis æternitatis; et superas omnia futura, quia illa futura sunt et cum venerint præterita erunt; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficiunt.: 1
  • Neque enim quæro intelligere, ut credam, sed credo, ut intelligam. Nam et hoc credo, quia, nisi credidero, non intelligam.: 1
  • Nil credi posse, quod a ratione capi et intelligi nequeat.: 1
  • Non adorabis ea neque coles.: 1
  • Non aliud Deo esse et velle et facere: 1
  • Non aliud est Deo esse et facere, sed ei esse id ipsum est et facere. Coæternum igitur est Deo suum facere et coessentiale.: 1
  • Non aliud est ei videre, aliud facere; sed visio illius voluntas ejus est, et voluntas operatio.: 1
  • Non est re ipsa alia actio influxus Dei, alia operatio creaturæ, sed una et indivsibilis actio, utrumque respiciens et ab utroque pendens, a Deo ut causa universali, a creatura ut particulari.: 1
  • Non ignorabat Deus multas in Ecclesia exorituras difficultates circa fidem, debuit igitur judicem aliquem Ecclesiæ providere. At iste judex non potest esse Scriptura, neque Spiritus revelans privatus, neque princeps secularis, igitur princeps ecclesiasticus vel solus vel certe cum consilio et consensu coepiscoporum.: 1
  • Non invenies in Deo aliquid mutabilitatis; non aliquid, quod aliter nunc sit, aliter paulo ante fuerit. Nam ubi invenis aliter et aliter, facta est ibi quædam mors: mors enim est, non esse quod fuit.: 1
  • Nos asserimus, in Scripturis non contineri expressè totam doctrinam necessariam, sive de fide sive de moribus; et proinde praeter verbum Dei scriptum requiri etiam verbum Dei non-scriptum, i.e., : 1
  • Nos ista, quæ fecisti videmus quia sunt: tu autem quia vides ea, sunt.: 1
  • Nos ista, quæ fecisti videmus, quia sunt: tu autem quia vides ea, sunt.: 1
  • Nostra sententia est Ecclesiam absolute non posse errare nec in rebus absolute necessariis nec in aliis, quæ credenda vel facienda nobis proponit, sive habeantur expresse in Scripturis, sive non.: 1
  • Notio justititæ resolvitur in notionem sapientiæ et bonitatis.: 1
  • Nulla insufficientia est Deo attribuenda. Si igitur Deus operatur in omni operante, sufficienter in quolibet operatur. Superfluum igitur esset quod agens creatum, aliquid operaretur.: 1
  • Num negabis creatorem et creaturam unum esse?: 1
  • Omne hoc justitiæ opus procuratio bonitatis est.: 1
  • Omnes (mentes),” says Spinoza, “simul Dei æternum et infinitum intellectum constituunt.: 1
  • Omnis doctrinæ ratio, quæ fidelibus tradenda sit, verbo Dei continetur, quod in scripturam traditionesque distributum est.: 1
  • Omnis virtus: 1
  • Omnis visibilis et invisibilis creatura Theophania, i.e., : 1
  • Oportet semper fuisse, nunc esse et ad finem usque seculi futuram esse Ecclesiam, i.e., : 1
  • Pantheismus [est] ea sententia, qua mundum non secretum a numine ac disparatum, sed: 1
  • Pater de nullo patre, Filius de Deo Patre. Pater quod est, a nullo est: quod autem Pater est, propter Filium est. Filius vero et quod Filius est, propter Patrem est, et quod est, a Patre est.: 1
  • Per Dei directionem intelligo fixum illum et immutabilem naturæ ordinem, sive rerum naturalium concatenationem. — Sive igitur dicamus, omnia secundum leges naturæ fieri, sive ex Dei decreto et directione ordinari, idem dicimus.: 1
  • Perpetua essentiæ divinæ et omnium ejus perfectionum identitas, negans omnem omnino motum cum physicum, tum ethicum.: 1
  • Persona bene dicitur generare Personam, quia actiones sunt suppositorum; sed non Essentia Essentiam, quia quod gignit et gignitur necessario multiplicatur, et sic via sterneretur ad Tritheismum. Essentia quidem generando communicatur; sed generatio, ut a Persona fit originaliter, ita ad Personam terminatur.: 1
  • Peto, nate, ut aspicias ad cœlum, et terram, et ad omnia, quæ in eis sunt; et intelligas, quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus.: 1
  • Philosophia est scientia rerum per causas primas, recto rationis usu comparata.: 1
  • Populus spiritualis, non civilibus ritibus distinctus a gentibus, sed verus populus Dei renatus per Spiritum Sanctum.: 1
  • Potentia Absoluta: 1 2
  • Potentia Ordinata: 1 2
  • Potest quod vult: 1
  • Potestas variandi actus suos, non est principium mutabilitatis in se, sed tantum in objectis suis; nisi intelligatur de variatione internorum suorum actuum, : 1
  • Professio veræ fidei, sacramentorum communio, et subjectio ad legitimum pastorem, Romanum Pontificem. — Atque hoc interest inter sententiam nostram et alias omnes, quod omnes aliæ requirunt internas virtutes ad constituendum aliquem in Ecclesia, et propterea Ecclesiam veram invisibilem faciunt; nos autem credimus in Ecclesia inveniri omnes virtutes, — tamen ut aliquis aliquo modo dici possit pars veræ Ecclesiæ, — non putamus requiri ullam internam virtutem, sed tantum externam professionem fidei, et sacramentorum communionem, quæ sensu ipso percipitur. Ecclesia enim est cœtus hominum ita visibilis et palpabilis, ut est cœtus Populi Romani, vel regnum Galliæ aut respublica Venetorum.: 1
  • Providentia bene altera creatio, dicitur. Nam eadem voluntate, qua Deus omnia creavit, omnia conservat, et creatio a conservatione in eo tantum differt, quod quando voluntatem Dei sequitur rerum existentia, dicitur creatio; quando res eadem per eandem voluntatem durat, dicitur conservatio.: 1
  • Quæ de diabolis Scriptura tradit, eo fere tendunt omnia, ut solliciti simus ad præcavendas corum insidias et molitiones: tum iis armis nos instruamus, quæ ad propulsandos potentissimos hostes satis firma sint ac valida.: 1
  • Quæ nunc ecclesia libere Christum adorat? Si quidem ea, si pia est, periculo subjacet? . . . . Nam si alicubi pii et Christi studiosi (sunt autem ubique tales permulti) illi itidem, ut Prophetæ et magnus ille Elias, absconduntur, . . . . et in speluncas et cavernas terræ sese abstrudunt, aut in solitudine aberrantes commorantur.: 1
  • Quæcunque credit, tenet et servat Romana ecclesia, et in Scripturis non habentur illa ab Apostolis esse tradita.: 1
  • Qualis homo, talis Deus.: 1
  • Quando Deus ejusmodi malum triste ex peccato necessario se quens creaturæ accidere sinit, . . . . dicitur peccatorem punire, et hoc sensu ipsi tribuitur justitia vindicativa. In justitia punitiva bonitas cum sapientia administratur.: 1
  • Quemadmodum hæc una Ecclesia errare non potest in fidei ac morum disciplina tradenda, cum a Spiritu Sancto gubernetur; ita ceteras omnes, quæ sibi ecclesiæ nomen arrogant, ut quæ Diaboli spiritu ducantur, in doctrinæ et morum perniciosissimis erroribus versari necesse est.: 1
  • Qui secundum carnem vivit, carnalis sive animalis est, de quo dicitur: animalis homo non percipit ea, quæ sunt Spiritus Dei. . . . . Qui non crediderit, non intelliget, nam qui non crediderit, non experietur, et qui expertus non fuerit, non intelliget.: 1
  • Quibus verbis nihil durius apud nostros occurrit.: 1
  • Quicquid est entitatis et actionis in actione mala, reducitur in Deum sicut in causam: sed quod est ibi defectus non causatur a Deo, sed ex causa secunda deficiente.: 1
  • Quid ante faciebat Deus,” he asks, “quam mundus inciperet? Otiosam enim et immobilem dicere naturam Dei, impium est simul et absurdum, vel putare, quod bonitas aliquando bene non fecerit, et omnipotentia aliquando non egerit potentatum. Hoc nobis objicere solent dicentibus mundum hunc ex certo tempore cœpisse, et secundum scripturæ fidem annos quoque ætatis ipsius numerantibus. . . . . Nos vero consequenter respondimus observantes regulam pietatis, quoniam non tunc primum cum visibilem istum mundum fecit Deus, cœpit operari, sed sicut post corruptionem hujus erit alius mundus, ita et antequam hic esset, fuisse alios credimus.: 1
  • Quid est Ecclesia?: 1
  • Quid nostra refert vel plura, vel in alium finem de diabolis scire?: 1
  • Quo magis unusquisque — suum esse conservare conatur et potest, eo magis virtute præditus est; contra quatenus unusquisque — suum esse conservare negligit, eatenus est impotens.: 1
  • Quod Deum operari in quolibet operante, aliqui sic intellexerunt, quod nulla virtus creata aliquid operaretur in rebus, sed solus Deus immediate omnia operaretur: puta quod ignis non calefaceret, sed Deus in igne. Et similiter de omnibus aliis.: 1
  • Quod autem res ex nihilo conditæ sint, docet hæc sententia: ipse dixit et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt, id est dicente seu jubente Deo, res exortæ sunt: non igitur ex materia priore exstructæ sunt, sed Deo dicente, cum res non essent, esse cœperunt; et cum Joannes in quit: Omnia per ipsum facta esse, refutat Stoicam imaginationem, quæ fingit materiam non esse factam.: 1
  • Quod semper, quod ubique, quod ab omnibus: 1
  • Quod semper, quod ubique, quod ab omnibus.: 1
  • Quomodo est contra naturam, quod Dei fit voluntate cum voluntas tanti utique conditoris conditæ rei cujusque natura sit? Portentum ergo fit, non contra naturam, sed contra quam est nota natura.: 1
  • Quum hæc (SS.) sit omnis veritatis summa, complectens quidquid ad cultum Dei et salutem nostram requiritur, neque hominibus neque ipsis etiam angelis fas esse dicimus quicquam ei verbo adjicere vel detrahere vel quicquam prorsus in eo immutare.: 1
  • Regula quidem fidei una omnino est, sola immobilis et irreformabilis. . . . . Hac lege fidei manente, cetera jam disciplinæ et conversationis admittunt novitatem correctionis; operante scilicet et proficiente usque in finem gratia Dei. . . . . Propterea Paracletum misit Dominus, ut, quoniam humana mediocritas omnia semel capere non poterat, paulatim dirigeretur et ordinaretur et ad perfectum perduceretur disciplina ab illo vicario Domini Spiritu Sancto. Quæ est ergo Paracleti administratio nisi hæc, quod disciplina dirigitur, quod Scripturæ revelantur, quod intellectus reformatur, quod ad meliora proficitur? . . . . Justitia primo fuit in rudimentis, natura Deum metuens; dehinc per legem et prophetas promovit in infantiam; dehinc per evangelium efferbuit in juventutem; nunc per Paracletum componitur in maturitatem.: 1
  • Religens: 1
  • Religentem esse oportet, religiosum nefas.: 1
  • Religio: 1
  • Religiosus: 1
  • Rerum divinarum et humanarum, causarumque quibus hæ res continentur, scientia.: 1
  • Scientia (Dei) causat res; nostra vero causatur rebus et dependat ab eis.: 1
  • Scientia Media: 1 2
  • Sciri potest, Deum esse infinitum et omnipotentem, quanquam anima nostra, utpote finita, id nequeat comprehendere sive concipere; eodem nimirum modo, quo montem manibus tangere possumus, sed non ut arborem, aut aliam quampiam rem brachiis nostris non majorem amplecti: comprehendere enim est cogitatione complecti; ad hoc autem, ut sciamus aliquid, sufficit, ut illud cogitatione attingamus.: 1
  • Sed in solo cœlo totus, et in sola terra totus, et in cœlo et in terra totus, et nullo contentus loco, sed in seipso ubique totus.: 1
  • Si essentia Dei sic immensa est, tum intelligi non potest quomodo et ubi aliqua creata essentia esse possit. Essentia enim creata non est essentia divina; ergo aut est extra essentiam divinam, aut, si non est extra eam, est ipsa essentia illa, et sic omnia sunt Deus et divina essentia.: 1
  • Si literæ sacræ maximeque veraces ita dicunt, in principio fecisse Deum cœlum et terram, ut nihil antea fecisse intelligatur, quia hoc potius in principio fecisse diceretur, si quid fecisset ante cœtera cuncta quæ fecit; procul dubio non est mundus factus in tempore, sed cum tempore.: 1
  • Si proprie et accurate loqui velimus, Deus nullas habet proprietates, sed mera et simplicissima est essentia quæ nec realem differentiam nec ullam vel rerum vel modorum admittit compositionem. Quia vero simplicissimam Dei essentiam uno adequato conceptu adequate concipere non possumus, ideo inadequatis et distinctis conceptibus, inadequate essentiam divinam repræsentantibus, eam apprehendimus, quos inadequatos conceptus, qui a parte rei essentiæ divinæ identificantur, et a nobis per modum affectionum apprehenduntur, attributa vocamus.: 1
  • Sicut in ipso grano invisibiliter erant omnia simul quæ per tempora in arborem surgerent; ita ipse mundus cogitandus est, cum Deus simul omnia creavit, habuisse simul omnia quæ in illo et cum illo facta sunt quando factus est dies: non solum cœlum cum sole et luna et sideribus, quorum species manet motu rotabili, et terram et abyssos, quæ velut inconstantes motus patiuntur, atque inferius adjuncta partem alteram mundo conferunt; sed etiam illa quæ aqua et terra produxit potentialiter atque causaliter, priusquam per temporum moras ita exorirentur, quomodo nobis jam nota sunt in eis operibus, quæ Deus usque nunc operatur.: 1
  • Societas fidei et Spiritus Sancti in cordibus.: 1
  • Solus Deus summe simplex est, ut nec actus et potentiæ, nec esse et essentiæ compositio ipsi competat.: 1
  • Spiritu sancto dictante.: 1
  • Spiritus perfectissimus, conditor, conservator, et gubernator mundi.: 1
  • Spiritus perfectissimus, rationem q: 1
  • Spiritus substantia est Sermonis, et Sermo operatio Spiritus, et duo unum sunt.: 1
  • Summa potentia non est nisi omnia possit, quantum ad legitimum posse attinet: nam malum facere aut se ipsum deponere aut in se converti hostiliter aut sibi ipsi contrarium esse posse impotentia est, non potentia.: 1
  • Sunt nihil aliud quam instrumuenta, quibus Deus assidue instillat quantum vult efficaciæ et pro suo arbitrio ad hanc vel illam actionem flectit et convertit.: 1
  • Synodus — perspiciens hanc veritatem et disciplinam contineri in libris scriptis et sine scripto traditionibus, quæ ex ipsius Christi ore ab apostolis acceptæ, aut ab ipsis apostolis, Spiritu Sancto dictante, quasi per manus traditæ, ad nos usque pervenerunt; orthodoxorum patrum exempla secuta, omnes libros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor, nec non traditiones ipsas, tum ad fidem tum ad mores pertinentes, tanquam vel ore tenus a Christo, vel a Spiritu Sancto dictatas, et continua successione in Ecclesia Catholica conservatas, pari pietatis affectu et reverentia suscipit et veneratur.: 1
  • Synodus considerans non parum utilitatis accedere posse Ecclesiæ Dei, si ex omnibus Latinis editionibus quæ circumferentur, sacrorum librorum, quænam pro authentica habenda sit, innotescat: statuit et declarat, ut hæc ipsa vetus et vulgata editio, quæ longo tot seculorum usu in ipsa Ecclesia probata est, in publicis lectionibus, disputationibus, prædicationibus et expositionibus pro authentica habeatur et nemo illam rejicere quovis prætextu audeat vel præsumat.: 1
  • Ubi fides vera est, ibi Ecclesia est.: 1
  • Una eademque sempiterna et immutabili voluntate res quas condidit et ut prius non essent egit, quamdiu non fuerunt, et ut posterius essent, quando esse cœperunt.: 1
  • Unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia. Et si factus non est, creatura non est: si autem creatura non est, ejusdem cum Patre substantiæ est. Omnis enim substantia quæ Deus non est, creatura est; et quæ creatura non est, Deus est.: 1
  • Ut opus aliquod sit verum miraculum duo requiruntur. Unum, est veritas rei; alterum, veritas finis.: 1
  • Veracitas Deo duplici sensu recte adscribitur, (1.) Quatenus nunquam errat, quia est omniscius, nunquam errorem aliis significat, quia id repugnat bonitati ejus. . . . . (2.) Quatenus Deus ea actu sentit, quæ verbis vel factis entibus intelligentibus significat. Deus actionibus et sermonibus suis eum intendit finem, ut sibi homines credant, confidant, etc., quem finem everteret si semel a veritate discederet. Scriptura docet idem scil. : 1
  • Vere dixi non omnes libros qui sunt in Hebræo Canone dictatos a Spiritu Sancto. Scriptos esse cum pio animi motu, non nego; et hoc est quod judicavit Synagoga Magna, cujus judicio in hac re stant Hebræi. Sed a Spiritu Sancto dictari historias nihil fuit opus: satis fuit scriptorem memoria valere circa res spectatas, aut diligentia in describendis veterum commentariis.: 1
  • Veritas Dei in dictis, quæ singulatim vocari solet veracitas, est convenientia verborum omnium cum recta cogitatione animique sententia, et efficaci voluntatis proposito.: 1
  • Veritas Dei in essentia, est convenientia omnium eorum, quæ ad naturam perfectissimi pertinent eamque totam constituunt; qua ratione Deus verus opponitur fictis et commentitiis.: 1
  • Veritas Dei in intellectu, est convenientia cogitationum cum objecto.: 1
  • Veritas Dei in voluntate est convenientia decreti ac propositi efficacis cujusque cum rationibus in intellectu probe cognitis et judicatis.: 1
  • Viciniora ista, quibus causarum nomen damus, non jure causas esse sed manus et organa, quibus æterna mens operatur.: 1
  • Vinculo pietatis obstricti, Deo religati sumus, unde ipsa religio nomen accepit, non, ut Cicero interpretatus est, a religendo.: 1
  • Virtualiter: 1
  • Virtus est ipsa humana potentia: 1
  • Visio Dei totius universitatis est conditio. Non enim aliud est ei videre, aliud facere; sed visio illius voluntas ejus est, et voluntas operatio.: 1
  • Voluntas Dei est, qua Deus tendit in bonum ab intellectu cognitum.: 1
  • Voluntas ab intellectu non differt, quia intelligendo vult et volendo intelligit. Intelligere et velle ejus idemque perpetuus indivisus actus.: 1
  • Voluntas illius et visio et essentia anum est.: 1
  • a Spiritu Dei illuminati, qui reguntur a Spiritu.: 1
  • ab: 1
  • ab extra: 1 2 3 4 5 6 7 8 9
  • ab omnibus: 1
  • actus negativus . . . . [quo Deus] essentias, vires ac facultates rerum creatarum non vult destruere; sed eas vigori suo per creationem indito, quoad usque ille perdurare potest relinquere.: 1
  • actus purus: 1 2
  • ad extra: 1 2
  • ad infinitum: 1
  • ad nauseam: 1
  • anima mundi: 1 2
  • animi affectio suum cuique tribuens: 1
  • automaton: 1
  • bonitas: 1
  • causa: 1
  • causatum: 1
  • chordæ tendineæ: 1
  • columnæ: 1
  • conceptus essentiæ divinæ inadequatæ, ex parte rei ipsam essentiam involventes, eandemque intrinsice denominantes: 1
  • concursus: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
  • credo quod non video.: 1
  • cumulatissima omnium divinarum rerum copia, ex qua, tanquam inexhausto fonte, omnes gratiæ in corpus pro cujusque membri modulo deriventur: 1
  • dabat eloqui: 1
  • de novo: 1
  • deifica: 1
  • dicta: 1
  • dictum: 1
  • divinæ virtutis: 1
  • ecclesiastica intelligentia: 1
  • ens: 1 2 3
  • ens perfectissimum: 1
  • ens summum prima causa: 1
  • ens unum in multis: 1
  • essentia: 1
  • ex animo: 1
  • ex cathedra: 1 2
  • ex natura rei: 1
  • ex nihilo: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
  • ex nihilo nihil fit: 1 2 3 4
  • ex ratione: 1
  • exceptio probat regulam: 1
  • exlex: 1
  • felix necessitas boni: 1
  • fenestra ovalis: 1
  • fenestra rotunda: 1
  • filioque: 1
  • fons, origo, principium: 1
  • forma: 1
  • gratia preveniens: 1
  • humana figmenta et deliria: 1
  • illocalitas: 1
  • in re: 1
  • inexistentia, inhabitatio: 1
  • intelligere et facere idem est: 1
  • intercommunio: 1
  • ipsa Dei essentia cum, connotatione inclinationis ad bonum concepta: 1
  • ipso facto: 1
  • judicium contradictionis: 1 2
  • justitia: 1 2
  • justitia externa: 1
  • justitia interna: 1
  • justus: 1
  • libentia rationalis: 1
  • materia vitæ diffusa: 1
  • mente conceptus: 1
  • meritum condigni: 1
  • miror: 1
  • modus existendi: 1 2
  • modus operandi: 1
  • moveri ab alio: 1
  • moveri ex se: 1
  • mutatis mutandis: 1
  • nascor: 1
  • natura: 1 2
  • natura naturans: 1 2 3 4 5
  • natura naturata: 1 2
  • nec in rebus absolute necessariis nec in aliis: 1
  • nexus: 1 2
  • nisas formativus: 1
  • nisus formativus: 1 2
  • non re, sed ratione: 1
  • numinis virtus est, nec enim quicquam est quod non ex illo, in illo et per illud sit, imo illud ipsum sit — creata inquam virtus dicitur, eo quod in novo subiecto et nova specie, universalis aut generalis ista virtus exhibetur. Deus est causa rerum universarum, reliqua omnia non sunt vere causæ.: 1
  • omnis determinatio est negatio: 1
  • omnis visibilis et invisibilis creatura theophania, i.e., : 1
  • pari pietatis affectu et reverentia.: 1
  • per: 1
  • persona: 1
  • persona,: 1
  • petitio principii: 1 2
  • pontificiorum in tota controversia est, ecclesiam metiri velle ex societatis civilis modulo, ut ejus essentia in externis tantum et in sensus incurrentibus consistat, et sola professio fidei sufficiat ad membrum ecclesiæ constituendum, nec ipsa fides et pietas interna ad id necessario requirantur.: 1
  • potentia: 1
  • potentia absoluta: 1 2 3
  • potentia ordinata: 1 2 3 4
  • præsentia essentialis numinis: 1
  • primum movens: 1
  • principium agendi: 1
  • purus putus homo: 1
  • quia concursus simultaneus, nihil aliud est, quam concursus prævius continuatus.: 1
  • quod . . . . merito detestabile nobis esse debet.: 1
  • quod distincte solum concipitur, cum in re ipsa distinctum non sit.: 1
  • quod semper, quod ab omnibus: 1
  • quod semper, quod ubique, quod ab omnibus.: 1
  • ratio rationantis: 1
  • ratio rationatæ: 1
  • rationabili necessitate intelligere, esse oportere omnia illa, quæ nobis fides catholica de Christo credere præcipit.” Richard à St. Victore still more strongly asserts that we are bound, “quod tenemus ex fide, ratione apprehendere et demonstrativæ certitudinis attestatione firmare.: 1
  • ratione: 1
  • ratione tantum: 1
  • re: 1
  • realiter: 1 2
  • reductio ad absurdum: 1 2 3
  • relegere: 1
  • religare: 1
  • religio: 1
  • res: 1
  • scientia libera: 1
  • scientia media: 1 2 3 4
  • scientia necessaria: 1
  • semper: 1
  • semper et ab omnibus: 1
  • signum, portentum: 1
  • simplicissima simplicitas: 1
  • solvo: 1
  • sono: 1
  • status quæstionis: 1
  • subsistentia: 1
  • substantiæ spirituales, omnis corporeæ molis expertes.: 1
  • substantia: 1 2
  • sui generis: 1
  • suppositum: 1
  • suppositum intelligens: 1
  • suprositum intelligens: 1
  • tabula rasa: 1
  • totum omnium: 1
  • ubi: 1
  • universus ecelesicæ sensus: 1
  • unum in numero: 1
  • usus loquendi: 1 2 3 4
  • usus organicus, seu, instrumentalis, rationis: 1
  • venerandus: 1
  • veracitas, fidelitas: 1
  • virtualiter: 1 2
  • vis formativa: 1 2
  • vis in rebus insita: 1 2
  • vis insita: 1
  • vis naturæ: 1
  • voluntas beneplaciti et signi: 1
« Prev Latin Words and Phrases Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |