aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev 8 Next »

Chapter 8

1victori pro torcularibus canticum David 2Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos 3ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor 4videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti 5quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum 6minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum 7dabis ei potestatem super opera manuum tuarum 8cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri 9aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti 10Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra

« Prev 8 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |