aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev 75 Next »

Chapter 75

1victori in psalmis canticum Asaph carminis 2cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius 3et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion 4ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper 5lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis 6spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas 7ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus 8tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua 9de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit 10cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper 11quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris 12vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili 13auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae

« Prev 75 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |