aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev 61 Next »

Chapter 61

1victori per Idithun canticum David 2attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea 3attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius 4usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens 5partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper 6verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea 7ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo 8in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo 9sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper 10verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul 11nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor 12unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est 13et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum

« Prev 61 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |