aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev 52 Next »

Chapter 52

1victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus 2corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum 3Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum 4omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 5numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum ut cibum panis 6Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos 7quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel

« Prev 52 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |