aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev 44 Next »

Chapter 44

1victori pro liliis filiorum Core eruditionis canticum amantissimi 2eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea stilus scribae velocis 3decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit tibi Deus in aeternum 4accingere gladio tuo super femur fortissime 5gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua 6sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis 7thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum aequitatis sceptrum regni tui 8dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis 9zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis quibus laetificaverunt te 10filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo 11audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui 12et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum 13et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi 14omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est 15in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam amicae eius ducentur illuc 16ducentur in laetitiis et exultatione ingredientur thalamum regis 17pro patribus tuis erunt filii tibi pones eos principes in universa terra 18recordabor nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum

« Prev 44 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |