aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev 38 Next »

Chapter 38

1pro victoria Idithun canticum David 2dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me 3obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est 4incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni 5locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit 6ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper 7tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea 8nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es 9ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me 10obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti 11tolle a me plagas tuas 12a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper 13audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei 14parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam

« Prev 38 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |