aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev 33 Next »

Chapter 33

1David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit 2benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo 3in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur 4magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter 5quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me 6respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur 7hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum 8circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos 9gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui sperat in eo 10timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum 11leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum 12venite filii audite me timorem Domini docebo vos 13quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos 14custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum 15recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam 16oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum 17vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum 18clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos 19iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit 20multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus 21custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur 22interficiet impium malitia et odientes iustum superabuntur 23redimet Dominus animam servorum suorum et non peccabunt omnes sperantes in eo

« Prev 33 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |