aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev 3 Next »

Chapter 3

1canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui 2Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me 3multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper 4tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum 5voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper 6ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me 7non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus 8quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti 9Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper

« Prev 3 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |