aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev 28 Next »

Chapter 28

1canticum David adferte Domino filios arietum 2adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto 3vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas 4vox Domini in fortitudine vox Domini in decore 5vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani 6et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis 7vox Domini dividens flammas ignis 8vox Domini parturire faciens desertum Cades 9vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam 10Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum 11Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace

« Prev 28 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |