aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev 19 Next »

Chapter 19

1victori canticum David 2exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob 3mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te 4memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper 5det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat 6laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros 7impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae 8hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur 9ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus 10Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus

« Prev 19 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |