aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev 147 Next »

Chapter 147

12lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion 13quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui 14qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te 15qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius 16qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit 17proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit 18mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae 19qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel 20non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia

« Prev 147 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |