aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev 123 Next »

Chapter 123

1canticum graduum David nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel 2nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines 3forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos 4forsitan aquae circumdedissent nos 5torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae 6benedictus Dominus qui non dedit nos in praedam dentibus eorum 7anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus 8auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram

« Prev 123 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |