aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev 2 Timothy 4 Next »

Chapter 4

1testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius 2praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina 3erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus 4et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur 5tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple 6ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat 7bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi 8in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius 9festina venire ad me cito 10Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam 11Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium 12Tychicum autem misi Ephesum 13paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas 14Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius 15quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris 16in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur 17Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis 18liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen 19saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum 20Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti 21festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes

« Prev 2 Timothy 4 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |