aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev 2 Esdras 5 Next »

Chapter 5

1de signis autem: ecce dies venient, et adprehendentur qui inhabitant super terram in excessu multo, et abscondetur veritatis via, et sterilis erit a fide regio. 2et multiplicabitur iniustitia super hanc quam ipse tu vides et super quam audisti olim. 3et erit inconposita vestigio quam nunc vides regnare regionem, et videbunt eam desertam. 4si autem tibi dederit Altissimus vivere, et videbis post tertiam turbatam, et relucescet subito sol noctu et luna interdie. 5et de ligno sanguis stillabit, et lapis dabit vocem suam; et populi commovebuntur, et gressus commutabuntur. 6et regnabit quem non sperant qui inhabitant super terram; et volatilia conmigrationem facient. 7et mare Sodomitum pisces reiciet. et dabit vocem noctu quem non noverant multi, omnes autem audient vocem eius. 8et chaus fiet per loca multa, et ignis frequenter emittetur, et bestiae agrestes transmigrabunt regionem suam, et mulieres parient menstruatae monstra, 9et in dulcibus aquis salsae invenientur. et amici omnes semet ipsos expugnabunt; et abscondetur tunc sensus, et intellectus separabitur in promptuarium suum. 10et quaeretur a multis et non invenietur, et multiplicabitur iniustitia et incontinentia super terram. 11et interrogabit regio proximam suam et dicet: numquid per te pertransiit iustitia iustum faciens? et haec negabit. 12et erit in illo tempore, et sperabunt homines et non inpetrabunt, laborabunt et non dirigentur viae eorum. 13haec signa dicere tibi permissum est mihi. et si oraveris iterum et ploraveris sicut et nunc et ieiunaveris septem diebus, audies iterato horum maiora. 14et evigilavi, et corpus meum horruit valde, et anima mea laboravit ut deficeret. 15et tenuit me qui venit angelus, qui loquebatur in me, et confortavit me et statuit me super pedes. 16et factum est in nocte secunda, et venit ad me Phalthihel dux populi et dixit mihi: ubi eras et quare vultus tuus tristis? 17aut nescis quoniam tibi creditus est Israhel in regione transmigrationis eorum? 18exsurge ergo et gusta panem alicuius, et non derelinquas nos sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum. 19et dixi ei: vade a me et non ad me accedas usque diebus septem, et tunc venies ad me. et audivit ut dixi et recessit a me. 20et ego ieiunavi diebus septem ululans et plorans, sicut mihi mandavit Urihel angelus. 21et factum est post dies septem, et iterum cogitationes cordis mei molestae erant mihi valde. 22et resumpsit anima mea spiritum intellectus, et iterum coepi loqui coram Altissimo sermones 23et dixi: Dominator Domine, ex omni silva terrae et ex omnium arborum eius elegisti vineam unam, 24et ex omnium terrarum orbis elegisti tibi foveam unam, et ex omnibus floribus orbis elegisti tibi lilium unum, 25et ex omnibus abyssis maris replesti tibi rivum unum, et ex omnibus aedificatis civitatibus sanctificasti tibimet ipsi Sion, 26et ex omnibus creatis volatilibus nominasti tibi columbam unam, et ex omnibus plasmatis pecoribus providisti tibi ovem unam, 27et ex omnibus multiplicatis populis adquisisti tibi populum unum, et ab omnibus probatam legem donasti huic quem desiderasti populo. 28et nunc Domine, ut quid tradidisti unum plurimis et praeparasti unam radicem super alias et dispersisti unicum tuum in multis? 29et conculcaverunt qui contradicebant sponsionibus tuis quique tuis testamentis credebant. 30et si odiens odisti populum tuum tuis manibus debet castigari. 31et factum est, cum locutus essem sermones istos, et missus est angelus ad me qui ante venerat ad me praeterita nocte, 32et dixit mihi: audi me et instruam te, et intende mihi et adiciam coram te. 33et dixi: loquere, dominus meus. et 34dixit ad me: valde in excessu mentis factus es in Israhel; aut plus dilexisti eum super eum qui fecit eum: non, domine, sed dol torquent enim me renes mei per omnem horam quaerentem adprehendere semitam Altissimi et investigare partem iudicii eius. 35et dixit ad me: non potes. et dixi: quare, domine, aut quid nascebar, aut quare non fiebat matrix matris meae mihi sepulchrum, ut non viderem laborem Iacob et defatigationem generis Israhel? 36et dixit ad me: numera mihi qui necdum venerunt, et collige mihi dispersas guttas, et revirida mihi aridos flores, 37et aperi mihi clausa promptuaria et produc mihi inclusos in eis flatus, aut monstra mihi vocis imaginem, et tunc ostendam tibi eum laborem quem rogas videre. 38et dixi: dominator domine, quis enim est qui potest haec scire, nisi qui cum hominibus habitationem non habet? 39ego autem insipiens, et quomodo potero dicere de his quibus me interrogasti? 40et dixit ad me: quomodo non potes facere unum de his quae dicta sunt, sic non poteris invenire iudicium meum aut finem caritatis quem pro populo meo promisi. 41et dixi: sed ecce, domine, tu praees his qui in fine sunt, et quid facient qui ante me sunt aut nos aut hii qui post nos? 42et dixit ad me: coronae adsimilabo iudicium meum. sicut non novissimorum tarditas, sic nec priorum velocitas. 43et respondi et dixi: nec enim poteras facere qui facti sunt et qui sunt et qui futuri sunt in unum, ut celerius iudicium tuum ostendas? 44et respondit ad me et dixit: non potest festinare creatura super creatorem, nec sustinere saeculum qui in eo creati sunt in unum. 45et dixi: quomodo dixisti servo tuo, quoniam vivificans vivificabis a te creatam creaturam in unum? si ergo viventes vivent in unum et sustinebit creatura, poterit et nunc portare praesentes in unum. 46et dixit ad me: interroga matricem mulieris et dices ad eam: decem si paris, quare per tempus? roga ergo eam, ut det decem in unum. 47et dixi: non utique poterit, sed secundum tempus. 48et dixit ad me: et ego dedi matricem terrae his qui seminati sunt super eam per tempus. 49quemadmodum enim infans non parit nec ea quae senuit adhuc, sic ego disposui a me creatum saeculum. 50et interrogavi et dixi: cum iam dederis mihi viam, loquar coram te; nam mater nostra, de qua dixisti mihi, adhuc iuvenis est, iam ad senectutem adpropinquat? 51et respondit ad me et dixit: interroga quae parit, et dicet tibi. 52dices enim ei: quare quos peperisti nunc non sunt similes his qui ante, sed minores statu? 53et dicet tibi et ipsa: alii sunt qui in iuventute virtutis nati sunt, et alii qui sub tempus senectutis deficiente matrice sunt nati. 54considera ergo et tu, quoniam minores statu estis prae his qui ante vos, 55et qui post vos quam ut vos, quasi iam senescentis creaturae et fortitudinem iuventutis praeterientis. et dixi: rogo domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra servo tuo per quem visitas creaturam tuam.

« Prev 2 Esdras 5 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |