Chapter 10
1et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt
eum et regnavit illic
2et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in proelium
3et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum
4dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos
5recordabitur enim omnium quae fecimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius
6et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce iussit
tradi ei
7et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant
8et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum
9et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus suis
10et habitavit Ionathas in Hierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem
11et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt
12et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas aedificaverat Bacchides
13et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam
14tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad refugium
15et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit et
fratres eius et labores quos laboraverunt
16et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum
17et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens
18rex Alexander fratri Ionathae salutem
19audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster
20et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream
ut quae nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos
21et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae et congregavit exercitum
et fecit arma copiosa
22et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait
23quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander adprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui
24scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio
25et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum salutem
26quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi
sumus
27et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his quae fecistis nobiscum
28et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes
29et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis
30et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Iuda
et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus
31et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decimae et tributa ipsius sint
32remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse
elegerit qui custodiant eam
33et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur
etiam pecorum suorum
34et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem
sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis qui sunt in regno meo
35et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa
36et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus
regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni
37et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut praecepit
rex in terra Iuda
38et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae cum Iudaea reputentur ut sint sub uno et non oboediant aliae
potestati nisi summi sacerdotis
39Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum
40et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis quae me contingunt
41et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus
42et super haec quinque milia siclorum argenti quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et haec ad sacerdotes
pertineant qui ministerio funguntur
43et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis
et universa quae sunt eis in regno meo libera habeant
44et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis
45et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in
Iudaea
46ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae
quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde
47et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus
48et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium
49et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos
50et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die
51et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens
52quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi
regionem nostram
53et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a nobis et sedimus in sede regni eius
54et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem
55et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum
56et nunc faciam tibi quae scripsisti sed occurre Ptolomaidae ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti
57et exiit Ptolomeus de Aegypto ipse et Cleopatra filia eius et venit Ptolomaidae anno centesimo sexagesimo secundo
58et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna gloria
59et scripsit rex Alexander Ionathae ut veniret obviam sibi
60et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit
gratiam in conspectu eorum
61et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israhel viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex
62et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum
63dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et praedicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam
ei molestus sit de ulla ratione
64et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius quae praedicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes
65et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus
66et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et laetitia
67in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum
68et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam
69et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat Coelesyriae et congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam et misit
ad Ionathan summum sacerdotem
70dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus
71nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum
72interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem
nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua
73et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi
74ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit
ei Simon frater eius in adiutorium
75et adplicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit eam
76et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit Ionathas Ioppen
77et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum
78et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et
insecutus est eum Ionathas in Azotum et proelium commiserunt
79et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte
80et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se et circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam
81populus autem stabat sicut praecepit Ionathas et laboraverunt equi eorum
82et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt
83et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent
84et succendit Ionathas Azotum et civitates quae erant in circuitu eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui
fugerunt in illud succendit igni
85et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum
86et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria
87et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa
88et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Ionathan
89et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem