aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev 1 Corinthians 14 Next »

Chapter 14

1sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis 2qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria 3nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes 4qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat 5volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat 6nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina 7tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur 8etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum 9ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes 10tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est 11si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus 12sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis 13et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur 14nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est 15quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente 16ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit 17nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur 18gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor 19sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua 20fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote 21in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus 22itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus 23si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis 24si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus 25occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est 26quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant 27sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur 28si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo 29prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent 30quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat 31potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur 32et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt 33non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum 34mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit 35si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia 36an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit 37si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata 38si quis autem ignorat ignorabitur 39itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere 40omnia autem honeste et secundum ordinem fiant

« Prev 1 Corinthians 14 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |