Chapter 7
1ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio
2intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meo
3et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven
4dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus
5cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater huius est
6et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum eius
7dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es
8et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae sunt
9postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum
10Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam
tuam
11quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret
et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum
12dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit
habere illam
13tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit
14et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium
gerere quod tibi eam non tradam
15et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum
et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis
16et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii
17et post haec epulati sunt benedicentes Deum
18vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum
19et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est
20dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quo perpessa es