aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Sirach 29 Next »

Chapter 29

1de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat 2fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo 3confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est 4multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt 5donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam 6et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur 7si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem 8sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis 9et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam 10multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt 11verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum 12propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum 13perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem 14pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum 15conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo 16[] 17[] 18super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit 19vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi 20gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam 21repromissorem fugit peccator et inmundus 22bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se 23vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo 24repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris 25viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis 26peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium 27recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas 28initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem 29melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio 30super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies 31vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os 32hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet 33transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros 34exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater 35gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris

« Prev Sirach 29 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |