aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Psalm 87 Next »

Chapter 87

1canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae 2Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te 3intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam 4quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit 5aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio 6inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt 7posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis 8super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma 9longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar 10oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas 11numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma 12numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione 13numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis 14et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te 15ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me 16pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus 17in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me 18circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul 19elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria

« Prev Psalm 87 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |