aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Psalm 71 Next »

Chapter 71

1in Salomonem 2Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio 3suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam 4iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem 5et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum 6descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram 7orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna 8et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum 9coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent 10reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent 11et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei 12quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor 13parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet 14ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo 15et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei 16erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae 17sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum 18benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus 19et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat 20defecerunt laudes David filii Iesse

« Prev Psalm 71 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |