aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Psalm 70 Next »

Chapter 70

1David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi non confundar in aeternum 2in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me 3esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu 4Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui 5quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea 6in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper 7tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis 8repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam 9non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me 10quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum 11dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat 12Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice 13confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi 14ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam 15os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam 16introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius 17Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua 18et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam 19et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi 20quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me 21multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me 22nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel 23exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti 24sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi

« Prev Psalm 70 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |