aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Psalm 5 Next »

Chapter 5

1in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David 2verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum 3intende voci orationis meae rex meus et Deus meus 4quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam 5mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es 6neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos 7odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes %omnes; qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus 8ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo 9Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam 10quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est 11sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine 12et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum 13quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos

« Prev Psalm 5 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |