aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Psalm 46 Next »

Chapter 46

1in finem pro filiis Core psalmus 2omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis 3quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram 4subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris 5elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit diapsalma 6ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae 7psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite 8quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter 9regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam 10principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terrae vehementer elevati sunt

« Prev Psalm 46 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |