aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Psalm 39 Next »

Chapter 39

1in finem David psalmus 2expectans expectavi Dominum et intendit mihi 3et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos 4et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino 5beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas 6multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum 7sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti 8tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me 9ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei 10adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti 11iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo 12tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me 13quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me 14conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice 15confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala 16ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge 17exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum 18ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris

« Prev Psalm 39 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |