aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Psalm 17 Next »

Chapter 17

1in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit 2diligam te Domine fortitudo mea 3Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus 4laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 5circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me 6dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis 7cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo %sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius 8et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis 9ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo 10inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius 11et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum 12et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris 13prae fulgore in conspectu eius nubes * eius; transierunt grando et carbones ignis 14et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam *grando et carbones ignis; 15et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos 16et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae 17misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis 18eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me 19praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus 20et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me 21%et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam %et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi 22quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo 23quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me 24et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea 25et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius 26cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris 27et cum electo electus eris et cum perverso perverteris 28quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis 29quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas 30quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum 31Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum 32quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum 33Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam 34qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me 35qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea 36et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit 37dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea 38persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant 39confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos 40et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me 41et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti 42clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos 43et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos 44eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium 45populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi 46filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis 47vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae 48Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis 49et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me 50propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo 51magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum

« Prev Psalm 17 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |