aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Psalm 128 Next »

Chapter 128

1canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc Israhel 2saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi 3supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam 4Dominus iustus concidet cervices peccatorum 5confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion 6fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit 7de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit 8et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini

« Prev Psalm 128 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |