aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Psalm 109 Next »

Chapter 109

1David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 2virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum 3tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te 4iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 5Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges 6iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra multorum 7de torrente in via bibet propterea exaltabit caput

« Prev Psalm 109 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |