aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Psalm 106 Next »

Chapter 106

1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 2dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos 3a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari 4erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt 5esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit 6et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos 7et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis 8confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 9quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis 10sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro 11quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt 12et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret 13et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos 14et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit 15confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 16quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit 17suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt 18omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis 19et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos 20misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum 21confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 22et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione 23qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis 24ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo 25dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius 26ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat 27turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est 28et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos 29et statuit procellam %eius; in auram et siluerunt fluctus eius 30et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum 31confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 32exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum 33posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim 34terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea 35posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum 36et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis 37et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis 38et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit 39et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore 40effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via 41et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias 42videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum 43quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini

« Prev Psalm 106 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |