aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Numbers 34 Next »

Chapter 34

1locutus est Dominus ad Mosen 2praecipe filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur 3pars meridiana incipiet a solitudine Sin quae est iuxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum 4qui circumibunt australem plagam per ascensum Scorpionis ita ut transeant Senna et perveniant in meridiem usque ad Cadesbarne unde egredientur confinia ad villam nomine Addar et tendent usque Asemona 5ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti et maris Magni litore finietur 6plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine cludetur 7porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum 8a quo venies in Emath usque ad terminos Sedada 9ibuntque confinia usque Zephrona et villam Henan hii erunt termini in parte aquilonis 10inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Henan usque Sephama 11et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem inde pervenient contra orientem ad mare Chenereth 12et tendent usque Iordanem et ad ultimum Salsissimo cludentur mari hanc habebitis terram per fines suos in circuitu 13praecepitque Moses filiis Israhel dicens haec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit dari Dominus novem tribubus et dimidiae tribui 14tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse 15id est duae semis tribus acceperunt partem suam trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam 16et ait Dominus ad Mosen 17haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun 18et singuli principes de tribubus singulis 19quorum ista sunt vocabula de tribu Iuda Chaleb filius Iepphonne 20de tribu Symeon Samuhel filius Ammiud 21de tribu Beniamin Helidad filius Chaselon 22de tribu filiorum Dan Bocci filius Iogli 23filiorum Ioseph de tribu Manasse Hannihel filius Ephod 24de tribu Ephraim Camuhel filius Sephtan 25de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach 26de tribu Isachar dux Faltihel filius Ozan 27de tribu Aser Ahiud filius Salomi 28de tribu Nepthali Phedahel filius Ameiud 29hii sunt quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israhel terram Chanaan

« Prev Numbers 34 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |