aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Mark 7 Next »

Chapter 7

1et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis 2et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt 3Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum 4et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum 5et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem 6at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me 7in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum 8relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa 9et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis 10Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur 11vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit 12et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri 13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis 14et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite 15nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem 16si quis habet aures audiendi audiat 17et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam 18et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare 19quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas 20dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem 21ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia 22furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia 23omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem 24et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere 25mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius 26erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius 27qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus 28at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum 29et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua 30et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse 31et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos 32et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum 33et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius 34et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire 35et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte 36et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant 37et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui

« Prev Mark 7 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |