aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Leviticus 21 Next »

Chapter 21

1dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum 2nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque 3et sorore virgine quae non est nupta viro 4sed nec in principe populi sui contaminabitur 5non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras 6sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt 7scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo 8et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos 9sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur 10pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet 11et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur 12nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus 13virginem ducet uxorem 14viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo 15ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum 16locutusque est Dominus ad Mosen dicens 17loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo 18nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso 19si fracto pede si manu 20si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus 21omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo 22vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario 23ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos 24locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata

« Prev Leviticus 21 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |