aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Jonah 4 Next »

Chapter 4

1et adflictus est Iona adflictione magna et iratus est 2et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multae miserationis et ignoscens super malitia 3et nunc Domine tolle quaeso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita 4et dixit Dominus putasne bene irasceris tu 5et egressus est Iona de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter eum in umbra donec videret quid accideret civitati 6et praeparavit Dominus Deus hederam et ascendit super caput Ionae ut esset umbra super caput eius et protegeret eum laboraverat enim et laetatus est Iona super hedera laetitia magna 7et paravit Deus vermem ascensu diluculo in crastinum et percussit hederam et exaruit 8et cum ortus fuisset sol praecepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Ionae et aestuabat et petivit animae suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere 9et dixit Dominus ad Ionam putasne bene irasceris tu super hederam et dixit bene irascor ego usque ad mortem 10et dixit Dominus tu doles super hederam in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret quae sub una nocte nata est et una nocte periit

« Prev Jonah 4 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |