aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Jeremiah 45 Next »

Chapter 45

1verbum quod locutus est Hieremias propheta ad Baruch filium Neri cum scripsisset verba haec in libro de ore Hieremiae anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens 2haec dicit Dominus Deus Israhel ad te Baruch 3dixisti vae misero mihi quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo laboravi in gemitu meo et requiem non inveni 4haec dices ad eum sic dicit Dominus ecce quos aedificavi ego destruo et quos plantavi ego evello et universam terram hanc 5et tu quaeris tibi grandia noli quaerere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quaecumque perrexeris

« Prev Jeremiah 45 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |