aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Jeremiah 39 Next »

Chapter 39

1anno nono Sedeciae regis Iuda mense decimo venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Hierusalem et obsidebant eam 2undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta mensis aperta est civitas 3et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis 4cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quae erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti 5persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia 6et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha in oculis eius et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis 7oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut duceretur in Babylonem 8domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt 9et reliquias populi quae remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem 10et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illa 11praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Hieremia Nabuzardan magistro militiae dicens 12tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies ei 13misit ergo Nabuzardan princeps militiae et Nabu et Sesban et Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis Babylonis 14miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo 15ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens 16vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa 17et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus virorum quos tu formidas 18sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus

« Prev Jeremiah 39 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |