aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Judith 4 Next »

Chapter 4

1tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra Iudaeae timuerunt valde a facie eius 2tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum 3et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho et praeoccupaverunt omnes vertices montium 4et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt frumenta in praeparatione pugnae 5sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat 6ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes 7et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim 8et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum 9et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio 10et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in praedam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus 11tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israhel adlocutusque est eos 12dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu Domini 13memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit 14sic erunt universi hostes Israhel si perseveraveritis in hoc opere quo coepistis 15ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini 16ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum 17et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israhel

« Prev Judith 4 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |