aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev James 4 Next »

Chapter 4

1unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris 2concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis 3petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis 4adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur 5aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis 6maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam 7subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis 8adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo 9miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem 10humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos 11nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex 12unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum 13ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus 14qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur 15pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud 16nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est 17scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi

« Prev James 4 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |