aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Hebrews 9 Next »

Chapter 9

1habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare 2tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta 3post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum 4aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti 5superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula 6his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes 7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia 8hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum 9quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem 10solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis 11Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis 12neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa 13si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis 14quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi 15et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis 16ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris 17testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est 18unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est 19lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit 20dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus 21etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit 22et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio 23necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis 24non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis 25neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno 26alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit 27et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium 28sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem

« Prev Hebrews 9 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |