aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Ezekiel 28 Next »

Chapter 28

1et factus est sermo Domini ad me dicens 2fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei 3ecce sapientior es tu Danihele omne secretum non est absconditum a te 4in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem et adquisisti aurum et argentum in thesauris tuis 5in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem et elevatum est cor tuum in robore tuo 6propterea haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei 7idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae et polluent decorem tuum 8interficient et detrahent te et morieris interitu occisorum in corde maris 9numquid dicens loqueris Deus ego sum coram interficientibus te cum sis homo et non Deus in manu occidentium te 10morte incircumcisorum morieris in manu alienorum quia ego locutus sum ait Dominus Deus 11et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis leva planctum super regem Tyri 12et dices ei haec dicit Dominus Deus tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore 13in deliciis paradisi Dei fuisti omnis lapis pretiosus operimentum tuum sardius topazius et iaspis chrysolitus et onyx et berillus sapphyrus et carbunculus et zmaragdus aurum opus decoris tui et foramina tua in die qua conditus es praeparata sunt 14tu cherub extentus et protegens et posui te in monte sancto Dei in medio lapidum ignitorum ambulasti 15perfectus in viis tuis a die conditionis tuae donec inventa est iniquitas in te 16in multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate et peccasti et eieci te de monte Dei et perdidi te o cherub protegens de medio lapidum ignitorum 17elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam tuam in decore tuo in terram proieci te ante faciem regum dedi te ut cernerent te 18in multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctificationem tuam producam ergo ignem de medio tui qui comedat te et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te 19omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te nihili factus es et non eris in perpetuum 20et factus est sermo Domini ad me dicens 21fili hominis pone faciem tuam contra Sidonem et prophetabis de ea 22et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Sidon et glorificabor in medio tui et scient quia ego Dominus cum fecero in ea iudicia et sanctificatus fuero in ea 23et inmittam ei pestilentiam et sanguinem in plateis eius et corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum et scient quia ego Dominus 24et non erit ultra domui Israhel offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis et scient quia ego Dominus Deus 25haec dicit Dominus Deus quando congregavero domum Israhel de populis in quibus dispersi sunt sanctificabor in eis coram gentibus et habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Iacob 26et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter cum fecero iudicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum et scient quia ego Dominus Deus eorum

« Prev Ezekiel 28 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |