aA
aA
aA
aA
aA
aA
Holy Bible: Latin Vulgate Translation
« Prev Ecclesiastes 10 Next »

Chapter 10

1muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia 2cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius 3sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat 4si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima 5est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis 6positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum 7vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram 8qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber 9qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis 10si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia 11si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit 12verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum 13initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus 14stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare 15labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere 16vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt 17beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam 18in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus 19in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia 20in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam

« Prev Ecclesiastes 10 Next »

Advertisements


| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |